Aperire sectionem principem
Normannus Mailer anno 25 aetatis suae, die 13 Septembris 1948 a Carolo de Vechten photographatus.

Norman(nus) Mailer (natus 31 Ianuarii 1923; mortuus 10 Novembris 2007) fuit Americanus mythistoriarum scriptor, necnon et actorum diurnorum confector, dramatista, moderator cinematographicus, qui anno 1955 ephemeridem The Village Voice (Vox Vici) cum duobus aliis condidit.

Edidit anno 1948 primam mythistoriam, Nudi et Mortui (Anglice: The Naked and the Dead), ab omnibus fere criticis laudata, de manipulo tredecim militum contra Iapones pugnanti. 200 000 libri tribus mensibus venditi sunt.

Anno 1980 operis The Executioner's Song gratia Praemium Pulitzer Mythistoriis dicatum accepit.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!