Iacobus Kirke Paulding

Iacobus Kirke Paulding (natus James Kirke Paulding, 17781860) fuit scriptor Americanus et Secretarius Classis Civitatum Foederatarum ad tempus. Sodalis fuit Factionis Democraticae-Republicanae.

Iacobus Kirke Paulding.

VitaRecensere

Iacobus Kirke Paulding natus est Pleasant Valley in oppido Novi Eboraci die 22 Augusti 1778.[1] Eruditus est plerumque a se ipso. Amicus Vasingtonii Irving factus est, quocum proposuit propositum litterarum: "uno die, lascivo animo, notionem periodiculi solum stupori nostro excogitavimus, stuporique oppidi, quia neuter ulterius studium anticipavit."[2][3] Exitus fuit Salmagundi, "fugax periodicum satiricum, ex quo vocabulum Gotham nomen primum Urbi Novo Eboraco ascriptum est."[4][5] Irving et Paulding cum grege Knickerbockerano consociabantur, grege inter cuius alii sodales erant Gulielmus Cullen Bryant, Gulianus Crommelin Verplanck, Fitz-Greene Halleck, Iosephis Rodman Drake, Robertus Carolus Sands, Lydia Maria Child, et Nathaniel Parker Willis.[6]

Martinus Van Buren praeses Paulding Secretarium Classis Iunio 1838 creavit, qui se a munere Martio 1841 abdicavit. Paulding in eius fundo prope Hyde Park Novi Eboraci obiit, et eius corpus in sepulcreto Green-Wood Brooklynii Novi Eboraci inhumatum est. Navis USS James K. Paulding (DD-238) ex eo appellatus est.

Opera magni momentiRecensere

NotaeRecensere

  1. Nelson 1981: 45.
  2. Anglice: "one day in a frolicsome mood, we broached the idea of a little periodical merely for our own amusement, and that of the town, for neither of us anticipated any further circulation."
  3. Jones 2008: 57.
  4. Anglice: "a short-lived satirical periodical, from which the word 'Gotham' was first ascribed as a name for New York City."
  5. Burrows et Wallace 1999: 417.
  6. Nelson 1981: 30.
  7. "Review of A Sketch of Old England ...". The Quarterly Review 30: 519–542. January 1824 

BibliographiaRecensere

  • Burrows, Edwin G., et Mike Wallace. 1999. Gotham: A History of New York City to 1898. Oxford University Press.
  • Jones, Brian Jay. 2008. Washington Irving: An American Original. Novi Eboraci: Arcade Publishing. ISBN 9781559708364.
  • Nelson, Randy F. 1981. The Almanac of American Letters. Los Altos Californiae: William Kaufmann, Inc. ISBN 086576008X.

Nexus externiRecensere