Evangeline
Evangeline, A Tale of Acadie ('Evangelina, fabula Acadiae') est poema epicum Henrici Wadsworth Longfellow, poetae Americani, Anglice compositum annoque 1847 editum. Narratio quendam Evangelinam, puellam Acadianam describit, quae Gabrielem amasium, tempore Magnae Eversionis amissum, constanter petit.
Verba, hexametris disposita, classica Graeciae et Romae antiquae poemata aemulantur, inter quae Homer, cuius opera Longfellow legebat cum Evangelinam componeret.[1] Praeterea Longfellow "The Children of the Lord's Supper," poema Isaiae Tegneris scriptoris Suecici anno 1841 converterat, quod eodem metro utitur.[1] Evangeline mox factum est eius clarissimum opus, poeta iam vivo, manetque unum ex eius operibus populo gratissimis.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Le Blanc, Barbara. 2003. Postcards from Acadie: Grand-Pre, Evangeline & the Acadian Identity. Gaspereau Press.
- Longfellow, Henry Wadsworth. 1995. Evangeline and other poems. Novi Eboradi: Dover. ISBN 0486282554.
- McKay, Ian, et Robin Bates. 2010. In the Province of History: The Making of the Public Past in Twentieth-Century Nova Scotia. Monte Regali: McGill-Queen's University Press.
- Williams, Cecil B. 1964. Henry Wadsworth Longfellow. Novi Eboraci: Twayne Publishers.
Nexus externi
recensereVide Evangeline apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Evangeline spectant. |