Samuel Camplenius eques[1] (vulgo Samuel de Champlain, sed nomine nativo Samuel Champlain; 13 Augusti (vel antea) 1574[2][3]25 Decembris 1635) fuit navigator, cartographus, adumbrator, miles, explorator, geographus, ethnologus, legatus, et annalium scriptor Francicus. Novam Franciam et Urbs Quebecum die 3 Iulii 1608 condidit, unde pater Novae Franciae appellabatur. Magni momenti in historia Canadae est quia primam veram litoris tabulam fecit et colonias deducendas curavit.

Wikidata Samuel Camplenius
Res apud Vicidata repertae:
Samuel Camplenius: imago
Samuel Camplenius: imago
Samuel Camplenius: subscriptio
Samuel Camplenius: subscriptio
Nativitas: 13 Augusti 1567; Hiers-Brouage
Obitus: 25 Decembris 1635; Quebecum urbs
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Coniunx: Hélène Boullé

Memoria

Sepultura: Quebecum urbs
Adumbratio scalpturae "Deffaite des Yroquois au Lac de Champlain," in eius Voyages (1613).
Depictio opinabilis, a Theophilo Hamel (1870), post adumbrationem a Ducornet (d. 1856), post picturam Michaelis Partifelli d'Emery (d. 1650) a Balthasare Moncornet (d. 1668).[4]

Camplenius adolescens Americam Septentrionalem anno 1603 sub aegide avunculi Francisci Gravé Du Pont explorare coepit.[5][6] Camplenius a 1604 ad 1607 fuit particeps explorationis et colonizationis Portus Regalis Acadiae, primae coloniae Europaeae stabiles ad septentriones Floridae (1605). Tum, anno 1608, coloniam Francicam quae nunc est Urbs Quebecum constituit.[7] Camplenius fuit primus Europaeus qui Magnos Lacus exploravit et descripsit, et chartas suorum itinerum relationesque vitae cum indigenis et Francicis qui inter eos habitabant protulit. Coniunctiones cum montanis loci et Innu constituit et deinde cum aliis procul in occidente (Flumen Ottavia, Lacus Nipissing, Sinus Georgianus), Algonquinis, et Huronibus gentis Wendat, atque auxilium in bellis contra Iroquesios dare constituit.

Rex Ludovicus XIII anno 1620 Camplenium explorare desistere, Quebecum redire, et se ad civitatem administrandam dicare iussit.[8] Camplenius omnino sed sine nomine rito Gubernator Novae Franciae meruit; titulum proprium ob eius statum non nobilem fortasse possidere non potuit. Societates mercatorias constituit quae bona, praecipue pelles, ad Franciam misit, et auctum Novae Franciae in valle Fluminis Sancti Laurentii usque ad mortem anno 1635 curavit.

Commemoratur Camplenius pater Novae Franciae paterque Acadiae. Praeterea, multi loci, viae, et structurae in America Septentrionali boreorientali eius nomen ferunt, vel monumenta suae memoriae dicata habent, quorum notabilissimum est Lacus Camplenii, qui finem Novi Eboraci septentrionalis et Montis Viridis varicat, aliquantulum trans finem in Canadam patentem. Anno 1609, expeditionem secundum Fluvium Richelaeum duxit, lacumque longum et angustum inter Montes Virides hodierni civitatis Montis Viridis et Montes Adirondacos hodierni Novi Eboraci situm exploravit; quem ex se appellavit ut primus Europaeus qui eum in tabulis rettulit et descripsit.

 
Testamentum anno 1635 scriptum et in Archivo Nationali Lutetiae servatum

Haec opera a Champlain scripta fuisse habentur:

  • c. 1602 : Brief Discours des choses plus remarquables que Sammuel Champlain de Brouage a reconneues aux Indes Occidentalles au voiage qu'il en a faict en icettes en l'année 1599 et en l'année 1601, comme ensuite in C.-H. Laverdière, ed., Oeuvres de Champlain vol. 1 (Quebeci, 1870) Textus Versio Anglica 1859
  • 1603 : Des Sauvages, ou Voyage de Samuel Champlain de Brouage (Lutetiae) Textus
  • 1612 : "Carte géographique de la Nouvelle Franse faicte par le Sieur de Champlain Saint Tongois" imago
  • 1613 : Les Voyages du Sieur de Champlain Xaintongeois (Lutetiae) Textus Textus
  • 1619 : Voyages et descouvertures faites en la Nouvelle France (Lutetiae) Textus
  • 1632 (cum aliis auctoribus) : Les Voyages de la Nouvelle-France occidentale, dicte Canada, faits par le Sr de Champlain (Lutetiae: inest "Traitté de la marine et du devoir d’un bon marinier") Textus
  1. Louis Audiat, Samuel de Champlain, de Brouage, fondateur de Québec, 1567-1635. "Samuel Camplenius, eques, ex nauticis præfectis" p. 7.
  2. Journal le Soleil, 15 Aprilis 2012, p. 2; Champlain (de), Samuel, documentum renovatum 5 Maii 2012.
  3. Pro explicatione documenti baptismi, vide Discovery of the Baptismal Certificate of Samuel de Champlain, a Janet Rich in Findings of The Champlain Society, documentum renovatum 3 Octobris 2013.
  4. Morris Bishop, Samuel de Champlain: The Life of Fortitude' (Novi Eboraci: Knopf, 1948), 6-7.
  5. d'Avignon (Davignon), Mathieu (2008). Champlain et les fondateurs oubliés, les figures du père et le mythe de la fondation.. Urbe Quebeci): Les Presses de l'Université Laval (PUL). pp. 558. ISBN 2-7637-8644-5 
  6. Denis Vaugeois (lors du 133e congrès du comtié des travaux historiques et scientifiques (CTHS) à Québec le 2 juin 2008), Champlain et Dupont Gravé en contexte.
  7. Cum pecunia Petri Dugua, Domini de Mons (primum Acadia, tum Quebecum).
  8. Apud Trudel, Ludovicus fuit duodeviginti annos natus, et Champlain fuit legatus Principis de Condé, viceregis Novae Franciae post 1612.

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • 1870 : C.-H. Laverdière, ed., Oeuvres de Champlain. 2a ed. 5 voll. Quebeci: Desbarats Recensio interretialis apud Project Gutenberg (Francogallice)
  • 1907 : W. L. Grant, ed., Voyages of Samuel de Champlain, 1604-1918. Novi Eboraci: Scribner, 1907 Textus apud Internet Archive Recensio interretialis apud Project Gutenberg (Anglice)
  • 1922-1936 : The Works of Samuel de Champlain. 6 voll. Toronti: Champlain Society vol. 2 vol. 3 vol. 4 vol. 6 (Francogallice, Anglice)
De vita
Aliae encyclopaediae

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem de Champlain spectant.