Algonquini[1] sunt una ex Primis Nationibus Canadensibus, quæ ex tempore antiquissimo Americam Septentrionalem incolunt. Utuntur lingua Algonquina, quadam dialecto linguæ Ojibwe, unius ex linguis Algonquianis.[2] Modo tam culturale quam linguistico, Algonquini nationibus Odawæ et Ojibwe assident, cum quibus gregem maiorem constituunt, nomine Anishinaabe. Sermone suo, Algonquini se ipsos Omàmiwinini vocant, vel etiam Anicinàpe (quod est nomen magis generale).

Terræ Algonquinorum circa 1800, colore viride notatæ.
Coniuges Algonquini in pictura hydrochromatica sæculi octavi decimi. Primi apud Algonquinos qui Francogallici invenerunt erant qui ipsorum lingua Kitcisìpiriniwak ('Homini Fluminis Ottaviensis') vocabantur, quorum colonia stabat in quadam Fluminis Ottaviensis insula. Francogallici hoc gregem nominaverunt La Nation de l'Isle ('Natio Insulae').

Etsi nobis Algonquini cum multis nominibus olim noscebantur, nomen communius "Algonquinus" a vocabulo elakómkwik pervenire putatur, quod lingua Maliseet significat "sunt cognati/socii nostri".[3][4] Grex major, qui etiam nomine Algonquino denotatur, ab hac natione nomen trahit.

Plerique Algonquinorum in provincia Quebeci incolunt. Omnes novem tribus Algonquinorum qui ibi sunt habent in toto 11 000 habitantium. Ante Europæos ventos in Americam Septentrionalem, Algonquini incolebant partes meridionales orientalesque de id quod hodie est provincia Quebeci. Hodie habitant in novem communitatibus Quebecanis et una Ontariana.

Multi apud Algonquinos etiamnunc loquuntur Linguam Algonquinam, quæ illorum lingua Anicinàpemowin generaliter vocatur, vel certius Omàmiwininìmowin. Apud loquentes linguæ juniores, Lingua Algonquina a lingua populi Cree multa vocabula mutuatur.[5] Antiquo consuetudine, Algonquini habitant simul in tumulis, vel ligneis vel a corticibus betulæ facti. Hi tumuli sermone eroum mìkiwàm vocantur si ex ligno facti, aut wìkiwàm si a betulæ corticibus facti sunt.[6] Hodie Algonquini solent in eisdem domis habitare ut eis in quibus habitant ceteri Canadenses.

Religio antiqua Algonquinorum nomine Midewiwin vocatur, quod sermone Latino "Via Recta" significat. Secundum hanc religionem, spiritus vel numina, quæ illorum lingua vocantur manitòk, inhabitant mundo naturale. Missionarii Francogallici multos Algonquinos converterunt ad fidem Catholicam inter sæcula septimum decimum et octavum decimum. Hodie manent nihilominus multi qui Viam Rectam semper sequuntur, aliique qui religionem Midewiwin miscent cum Christianismo.

Secundum antiquissimam historiam oralem Algonquinorum, dicunt illi ipsos olim a ripa Atlantica migravisse. Cuncti cum aliis populis dictis Anicinàpek, advenerunt ad locum qui vocant "Prima Quies," qui circa Montem Regium hodiernum erat. Donec alii apud populum Anicinàpek perseveraverunt per viam quæ sequebatur Flumen Sancti Laurentii, Algonquini manserunt circa flumen quod vocant Kitcisìpi, quod nos appellamus "Flumen Ottaviensium" vel "Flumen Ottaviæ." Identitas Algonquinorum nihilominus jam non erat plene constituta usque ad quoddam tempus post adventum aliorum populorum Anicinàpek in locum dictum "Tertia Quies." Academici cum archæologia, glottologia et eádem historia orale conati sunt eventus historiarum Algonquinorum recreare. Secundum ipsos academicos, hæc itinera quæ narrabant Algonquini antiqui abhinc circa duos milia annorum occurrerunt.

Post adventum Europæorum in Americam Septentrionalem, imprimis Francogallici et Batavi, nationes Algonquinæ factæ sunt mercatores in commercio pellis. Hoc duxit Algonquini in bella contra nationem potentem Irocosiorum[7], quorum confœderatio circa hodiernam civitatem Novi Eboraci incolebat. Anno 1570 Algonquini cum nationem Montagnesium, cujus terræ pertinebant ad orientem et protendebant ad oceanum Atlanticum, affinitatem fecerunt.

Adveniunt Francogallici

recensere

Algonquini primo Europæos inciderunt cum Samuel Camplenius invenerit convivium gregis Kitcisìpirini dicti, qui a Duce Tessouat regebantur. Occurrit anno 1603, in oriente regionis quæ hodie est provincia Quebeci, circa vicum hodiernum Tadoussac. Id convivium in medio erat celebrationis de victoria recenti super Irocosios. Aderant etiam quidam Montagnesium et Etecheminium, socii Algonquinorum. Camplenius quærebat amicitias colere cum maximis populorum aborigineorum quod poterat, sed minime capiebat quomodo sese gerebant gubernio. Non enim habebant Algonquini, ut putabat Camplenius, nationem unicam sicut apud Europæos solebatur, sed coibant inter se sequentes fœderationem potentem inter multas gentes vel tribus. Nihilominus, Algonquini cupiebant armas igniferas ad melius pugnandum contra inimicos suos, et inde amicitia est facta.

Anno 1613, Camplenius expeditionem primam per flumen Ottaviensem coepit. In Insula Morrison invénit vicum dictum Kitcisìpirini, ubi quaedam gens Algonquina incolebat, dicta Kitcisìpiriniwak. Ubi plerique Algonquinorum gentes solebant nomades esse, rursus Kitcisìpiriniwak constabant semper in hac insula, propterea quod locus erat saluber ad commercium gerere inter Lacus Magnos et Flumen Sancti Laurentii. Ibi prosperabat hæc gens propter commercium castoris pellis ac propter maizium cultum.

Bella Franco-Indianum et Septem Annorum

recensere
 

Vide etiam: Bellum Franco-Indianum

Confœderatio Irocosia populum Algonquinum e terris ejus rejecit. Batavi illam adjuverunt, et postquam Anglici quoque, vendentes Irocosiis armas igniferas. Irocosii et Anglici Francogallicos Algonquinosque vicerunt.

Anno 1623, post occupationem Novæ Franciæ ab Sir David Kirke, Francogallici cum Algonquinis commercium mosquetorum egerunt. Jesuitæ Francogallici inceperunt Algonquinos ad fidem Catholicam convertere.

Irocosii per hos annos nondum pugnaculum Kitcisìpirinik aggressi erant, sed anno 1642 excursum hibernum egerunt dum plerique bellatorum Algonquinorum aberant. Multos ibi interfecerunt. Anno 1647, Martis die sexto (qui Dies Cinerum erat), magna manus e gente Irocosia Mohawk aggressa est contra Algonquinos qui circa Urbem Trifluvianensem hodiernam incolebant, et quasi eos delevit.

Quidam apud Algonquinos missionem jugaverunt propter vicum Sillerium (vulgo: Sillery),[8] ubi plerique, anno vento 1676, a contagione deleti sunt. Propter consilium Francogallorum, alii apud Algonquinos manserunt circa Urbem Trifluvianensem. Colonia eorum propter vicum Pointe-du-Lac usque ad annum 1830 duravit. Hoc anno, ultimæ quattuordecim familiæ quæ ibi manserunt, quæ in toto erant circa quinquaginta personæ, ad coloniam Kanesatake se transduxerunt.

Missio Sulpiciana dicta "Montis" anno 1677 condita est, in urbe Monte Regio. Quidam apud Algonquinos ibi etiam se transduxerunt, cum conversis Irocosiis. Illi apud hos qui pertinebant ad gentem Mohawk se in Kahnawake renominaverunt. Multi apud Algonquinos manserunt nihilominus in terris suis antiquis, et commercio pellis perseveraverunt. Illi qui acceperunt intrare in terras reservatas Indianas agniti sunt a gubernio nationale Canadæ ut "Indiani" legitimi. Alii, qui manserunt in terris suis tralaticiis, noti a gubernio sunt ut "vagantes."

Res Hodiernae (1820-Hodie)

recensere
 
Feminae Aborigineae, Julio 1906. photographia a Duncan Campbell Scott acta PA-059592 jus auctoris obsoletum.

Ante annum mille octingentos viginti, Algonquini a rege Angliæ delectati sunt, sed post hunc annum res mutant. Quidem ante annum 1820 aboriginei necessarii erant pro Anglicis ad commercium pellis agendum, sed hoc commercium post hunc annum declinat. Autem alia commercia, sicut illud ligneum, necessitatem creant apud Anglicos ad expansionem agendam in plures terras. Deinde quasdam partes terrarum quæ ab Proclamatione regale anni 1763 Algonquinis conlatæ erant delectatæ sunt ab Anglicis. Ab anno igitur 1850 conati sunt Anglici (et cives coloniarum suarum Canadensium) ad aborigineos imbibere in societate coloniale. Hæc volunctas imbibendi sic anno 1920 expressus est ab Ducan Campbell Scott (translatio a sermone Francogallico):

« Propositum nostrum est finem adsequendum usque quod nisi unus Indianus in Canada maneat qui non imbibitus sit in corpus politicum et usque quod jam non maneat nec quæsitum Indianum nec Munus Rerum Silvaticorum; hoc enim est primum propositum hujus legis. »

(APC, R.G. 19 1920)[9]

Utuntur deinde multis modis ad hoc finem perveniendum, sicut creatione terrarum reservatarum Indianarum anno 1850, publicatione omnis rei quæ ad aborigineos pertinet a gubernio fœderale anno 1867, et applicatione Acti Indiani anno 1876.

Anno 1981, certi apud Algonquinos claudunt quoddam commercium oryzæ quod a gubernio Canadæ admissum est oryzam silvaticam conligere. A multibus sæculis solebant hi Algonquini oryzam manu conligere. Centeni Algonquinorum vias compescuerunt per viginiti septem dies, non obstantes custodes publici qui multa helicoptera miserunt atque vigiles pedites. Demum gubernium permissionem recantavit quæ dederat societatibus commercialibus ad oryzam conligendam.

  1. "Algonquini, Montagnesii, Irocosii": Thwaites, Ruben Gold. 1896. The Jesuit relations and allied documents: travels and explorations of the Jesuit missionaries in New France, 1610-1791. p. 70
  2. "Assembly of First Nations - The Story". The Assembly of First Nations .
  3. Campbell (1997:401 n. 133, 136).
  4. Bright 2004:32.
  5. Artuso, Christian. 1998. noogom gaa-izhi-anishinaabemonaaniwag: Generational Difference in Algonquin. Winnipeg: The University of Manitoba Press.
  6. Cuoq, Jean André. 1886. Lexique de la Langue Algonquine, Montréal: J. Chapleau & Fils.
  7. Thwaites, Ruben Gold. 1896. The Jesuit relations and allied documents: travels and explorations of the Jesuit missionaries in New France, 1610-1791. "Algonquini, Montagnesii, Irocosii" p. 70
  8. Jacobus Augustus Thuanus Historia sui temporis ITEM Nicolaus Rigaltius De Rebus Galliae. 1733 p. 500
  9. Pierre LEPAGE (2009). MYTHES ET RÉALITÉS SUR LES PEUPLES AUTOCHTONES, Commission des Droits de la personne et des droits de la jeunesse, Québec, p. 13-20

Bibliographia

recensere
  • Bright, William. 2004. Native American Place Names of the United States. Normanniae: University of Oklahoma Press.