Nova Francia, olim etiam Nova Gallia appellata,[1] fuit regio a Francia colonizata in America Septentrionali per tempus quod coepit anno 1534, cum Iacobus Cartier Flumen Sancti Laurentii exploraret, ac finivit cum Francia Novam Franciam Hispaniae et Britanniarum Regno anno 1763 concederet. Summa potestate, anno 1712 (ante Pacem Traiecti ad Rhenum), terra Nova Francia, etiam aliquando Imperium Americanum Septentrionale Francicum et Nova Francia Regia appellata, extendebat a Terra Nova ad campos Canadienses et a Sinu Hudsoniano ad Sinum Mexici, omnibus Lacubus Magnis Americae Septentrionalis non exclusis.

Vexillum Insularum Sancti Petri et Miquelonensis, collectivitatis transmarinae Francicae.
Habitatio Camplenii circa 1608.

Terra divisa est in colonias, quarum quisque suam administrationem habebat: Canada, Acadia, Terra Nova (Plaisance), et Ludoviciana.[2] Pax Traiecti ad Rhenum agros Francicis assignatos in Acadia continentale, Sinu Hudsoniano, et Terra Nova reiecit, et Insulam Regalem constituit, coloniam quae nunc Insula Capitis Britanniae appellatur, ubi Francici Castellum Ludoviciburgense exstruxerunt.[3][4] Acadiae erat historia omnino varia per Magnam Eversionem, calamitatem quae die 28 Iulii quotannis ex anno 2003 publice commemoratur. Proles Acadianorum in Provinciis Maritimis Canadae atque in Cenomannica et Ludoviciana in Civitatibus Foederatis disperguntur.

Nova Francia occidentalis, cum Terra Illinoesia. Vincentius Coronelli, 1688.
Le Grand Voyage du Pays des Hurons ('Magnum iter per terras Huronum'). Gabriel Sagard, 1632.
Vexillum commercii Novae Franciae.
America Septentrionalis anno 1702, cum castellis, oppidis, et (coloribus solidis) regionibus ab Europaeis occupatis.
Mors Sebastiani Rale, sacerdotis Francici, per Bellum Patris Rale. Imago annis 1850 facta.
Agri assignati in America Septentrionali ante 1750 et Bellum Franco-Indianum, partem maioris certaminis universi, quod Bellum Septem Annorum (ab 1756 ad 1763) appellatur. Possessiones Britannicae (roseae), Francicae (caeruleae), et Hispaniae (aurantiae pinguntur.
Lucra terrestria Britannica post Foedus Lutetiense rosea, et lucra terrestria Hispanica post Foedus Fontis Bleaudi flava.
Hierarchia politica Novae Franciae circa 1759.

Saeculo sexto decimo, coloni terram praecipue adhibebant ut opibus naturae uterentur. Saeculo septimo decimo coeperunt deductiones prosperae in Acadia, atque in Quebeco per nisus Samuelis Camplenii. Ante 1765, multitudo novae Provinciae Quebeci usque ad 70 000 colonorum fere pervenit.

Anno 1763, Francia Britanniae Maiori et Hispaniae concessit reliquias Novae Franciae praeter insulas Sancti Petri et Miquelonensis, per Foedus Lutetiense, quod Bellum Septem Annorum (Bellum Franco-Indianum) composuit. Britannia accepit Canadam, Acadiam, et partes Ludovicianae Francicae quae ad orientem Fluminis Mississippiensis iacuerunt, praeter Île d'Orléans,? quae Hispaniae concessa est, cum terris occidentalibus, maiore Ludovicianae parte.

Anno 1800, Hispania eius partem Ludovicianae per clandestinum Foedus Tertium Sancti Hildefonsi Franciae reddit; quam autem Napoleo, dux Francicus, per Emptionem Ludovicianam anni 1803 Civitatibus Foederatis vicissim emit, potestatem colonicam Francicam in Americae Septentrionali continentali perpetuo finiens.

Nova Francia ad ultimum pars Civitatum Foederatarum et Canadae facta est, Insulis Sancti Petri et Miquelonensis solo vestigio sub regno Francico manente. In Civitatibus Foederatis, legatum Novae Franciae comprehendit permulta nomina locorum atque parvi greges hominum Francoloquentium; in Canada, bilinguismus et fortes identitates Francophonicae fortasse sunt durabilissima Novae Francia vestigia. Victoria Britannica varie inter Canadianos francophonos, et aliter inter Canadianos anglophonos et francophonos videtur.

Nexus interni

  1. Morison 1971:323.
  2. Francis, Jones, et Smith 2009:51.
  3. Johnston, Andrew John Bayly (2001). Control and Order in French Colonial Louisbourg, 1713–1758. MSU Press. pp. 8–9. ISBN 9780870135705 
  4. "History". Fortress of Louisbourg Association. 

Bibliographia

recensere

Classici vetustiores

recensere

Fontes primarii

recensere
  • Lucien Campeau (ed.) Monumenta Novae Franciae: 1616-1634, in: Monumenta historica Societatis Iesu, 1979
  • Lawn, Katherine, et Claudio Salvucci, eds. 2005. Women in New France: Extracts from the Jesuit Relations. Bristoliae Pennsilvaniae: Evolution Publishing.

Historiographia

recensere
  • Gagnon, Serge. 1978. The Historiography of New France, 1960-1974: Jean Hamelin to Louise Dechêne. Journal of Canadian Studies / Revue d'Études Canadiennes 13(1): 80ff.
  • Greer, Allan. 2010. National, Transnational, and Hypernational Historiographies: New France Meets Early American History. Canadian Historical Review 91(4): 695–724.

Francice scripta

recensere
  • Havard, Gilles, et Cécile Vidal. 2003. Histoire de l'Amérique française. Lutetiae: Flammarion. ISBN 2082100456.
  • Lahaise, Robert, et Noël Vallerand. 1999. La Nouvelle-France 1524–1760. Outremont Quebeci: Lanctôt. ISBN 2894850603.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Franciam spectant.