Emptio Ludoviciana[1] (Anglice Louisiana Purchase; Francice Vente de la Louisiane) fuit magna terrarum alienatio cum Civitates Foederatae amplas territorii Ludoviciani terras in media Americae Septentrionalis regione, in 828 000 milibus quadratis (2 140 000 km2, 530 000 00 acris) consistente, a Francia emeret per foedus Lutetiae die 30 Aprilis 1803 ictum et a Senatu Vasingtoniae die 20 Octobris 1803 sanctum, Thoma Ieffersonio praeside. Civitates Foederatae quingenties centena milia francorum ($11 250 000) solverunt, et aes alienum francorum duodevicies centena milium ($3 750 000) ignoverunt, quod erat summa sexcenties octogies centena milia franca ($15 000 000), quod anno 2017 pro $600 000 000 000 valuit.[2] Territorium Ludovicianum terras comprehendebat in quindecim Civitatum Foederatarum civitatibus hodiernis et duabus provinciis Canadiensibus sitas, inter quas Arcansia, Missuria, Iova, Oclahoma, Kansia, et Nebrasca; pars Minnesotae ad occidentem Fluminis Mississipiensis; magnae partes Dacotae Septentrionalis et Meridianae; pars boreorientalis Novi Mexici; pars septentrionalis Texiae; partes Montanae, Vyominae, et Colorati ad orientem Divisoris continentalis Americae; Ludoviciana ad occidentem Fluminis Mississippiensis (cum Insula Aureliana); ac parvae regiones intra Albertam et Saskatchewanm, provincias Canadenses. Numerus incolarum non indigenarum erat circa sexaginta milia, quorum dimidium fere erant servi Africani.[3]

Civitates Foederatae hodiernae, cum Emptione Ludoviciana colore pallido pictae.
Tabula geographica "Ludovicianae" (1804), Montibus Saxosis ad fines occidentales positis.
Primum pagina foederis Emptionis Ludovicianae.
Pittacium cursuale festum diem anniversarium centesimum quinquagensimum foederis subscripti (1953) commemorat.
Vexillum in Place d'Armes Novae Aureliae sublatum, abalienationem principatus Ludovicianae Francicae ad Civitates Foederatas significans, die 20 Decembris 1803, a Thure de Thulstrup pictum.
Emptio Ludoviciana fuit una e nonnullis accessionibus terrestribus Civitatum Foederatarum.

Territorium Ludovicianum in dicione Regni Franciae ab anno 1699 fuerat donec Imperio Hispanico per Foedus Fontis Bleaudi anno 1762 concessum est. Anno autem 1800, Napoleo, tum Primus Consul Reipublicae Francicae, imperium in America Septentrionali restituere sperans, possessionem Ludovicianae recuperavit. Qui autem, cum rebellionem in Sancto Dominico comprimere offenderet, belloque Britannorum in conspectu prodiente, ad Ludovicianam Civitatibus Foederatis vendendam urgebatur, ut rem militarem pecunia sustineret. Americani initio solum Novam Aureliam, portum terrasque adiacentis, emere conabantur, sed cito convenit inter eos emptionem secundam recipere. Foedus, antequam perfici esset, a fautoribus Factionis Foederalisticae reiciebatur; qui arguebant foedus contra constitutionem esse. Iefferson eis de hoc assentivit, constitutionem apertam territorii adipiscendi permissionem non continere agnoscens, sed asseruit suam potestatem constitutionalem foederum negotiandorum sufficere.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. https://www.measuringworth.com/calculators/uscompare/result.php?year_source=1803&amount=15000000&year_result=2017. Pro singulis usus partis GDP, videhttps://www.measuringworth.com/indicator.php.
  3. "Congressional series of United States public documents". U.S. Government Printing Office. 1 Ianuarii 1864 .

BibliographiaRecensere

Bibliographia additaRecensere

  • Hermann. 1900. The Louisiana Purchase and our title west of the Rocky Mountains: with a review of annexation by the United States. Google Books.
  • Hosmer, James Kendall. 1902. Louisiana Purchase. Novi Eboraci: D. Appleton & Co. Google Books.
  • Lass, William E. 2015. The Northern Boundary of the Louisiana Purchase. Great Plains Quarterly 35 (1): 27–50. doi:10.1353/gpq.2015.0006.
  • Marshall. 1914. A History of the Western Boundary of the Louisiana Purchase, 1819–1841. Google Books.
  • U.S. Dept. of State. 1903. State papers and correspondence bearing upon the purchase of the territory of Louisiana. Google Books.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Emptionem Ludoviciana, spectant.