Thomas Jeffersonius

(Redirectum de Thomas Jefferson)
Thomas Jeffersonius
Thomas Jefferson
Thomas Jeffersonius
3° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1801–1809
Antecessus a Ioannes Adams
Secutus a Iacobus Madison
Natus 13 Aprilis 1743
Comitatus Albemarle, Virginiae
Obiit 4 Iulii 1826
Monticello in Virginia
Praeses vicarius Aaron Burr (1801–1805),
Georgius Clinton (1805–1809)
Factio Democraticus-Republicanus
Uxor Martha Wayles Skelton Jeffersonius
Ars Agricola, architectus, causidicus, philosophus, physicus, scriptor
Religio Deismus, Ecclesia Anglicana

Thomas Jeffersonius,[1] sive vulgo Thomas Jefferson (Albemarle Comitatus Virginiae, 13 Aprilis 1743Monticello, 4 Iulii 1826[2]), unus ex Conditoribus Civitatum Foederatarum, fuit agricola, iuris consultus, architectus, archaeologista, philosophus, physicus, scriptor, vir publicus, Virginiae gubernator, Ioanni Adams Praeses Vicarius, et tertius Civitatum Foederatarum praeses.

Jeffersonius fuit Washingtonii Secretarius Civitatis (17891797).

Jeffersonius fuit velut Thomas Paine philosophus secundum Lockii ideas de contractu sociali et iure naturali atque auctor principalis Declaratio Libertatis. Anno 1818 Universitatem Virginiensem condidit.

VitaRecensere

Jeffersonius iurisprudentiae studebat et anno 1769 membrum conventus legislativi factus est. Tempore Belli libertatis gubernator Virginiae erat et annos duos membrum Congressus Civitatum Foederatarum. Tunc cum aliis Declarationem independentiae adumbravit. Annis inter 1779 et 1781 autem Virginiensis gubernator fuit antequam anno 1785 Lutetiam iret. Post reditum in Americam anno 1789 foederalistarum notiones de unione facienda, quibus Alexander Hamilton praeerat, impugnans iura civitatis uniuscuiusque corroborare voluit. Anno 1792 secretarius primus rectionis novae foederalis creatus est et senatoribus proposuit plures ideas de mensuris, monetis, ponderibus uniendis, de piscatu atque commercio internationiali emendandis. Insuper Charlottesville in urbe academiam instituit et inoculationem variolarum promovit. Anno 1794 dimissionem petivit in latifundia sua rediturus; post tres annos autem praeses vicarius creatus est. Die 17 Februarii 1801 et denuo anno 1805 Statuum Unitorum praeses electus est. A Francis Civitatem Ludoviciana acqurere potuit.

Iura civitatum liberarum Americae Septentrionalis identidem contra Britannicam aggressionem defendebat. Jeffersonius in decretis obsidionis, quae Napoleo tyrannus et Angli Americanis imposuerant, mercatores proprios generali navium retentione adiuvit. Electio tertia in praesidium anno 1809 oblata accepta non est; praetulit se conferre ad latifundia Monticello ut studiis variis vacaret. Sed crumina aegrotante terras suas et bibliothecam amplam vendere coactus est; libri ex anno 1814 in Congressu inveniuntur.

Jeffersonius democratiam Americanam creavit, quae foederalismum contra centralistica firmare soleret. Inter scripta maioris momenti sunt »Notes on Virginia« (1781; idiomatibus Anglico et Francogallico) et »Manual of parliamentary practice« (nova editio, 1840).

NotaRecensere

  1. Nomen adhibitum in Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 146. Vide etiam binomen Chesapectinem jeffersonium.
  2. Die ipso mortis praesidis Ioannis Adams et quinquagensimo anno iubilaei Declarationis Libertatis Civitatum Foederatarum

BibliographiaRecensere

  • Conor Cruise O'Brien, The Long Affair: Thomas Jefferson and the French Revolution, 1785-1800. Londinii: Sinclair-Stevenson, 1996. ISBN 1-85619-637-2
  • George Green Shackelford, Thomas Jefferson's Travels in Europe 1784-1789. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1995. ISBN 0-8018-4843-1

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Jeffersonium spectant.
  • Biographia Aedium Albarum, www.whitehouse.gov (Anglice)
  • Littera ab Ieffersonio scripta, in qua de linguis Graeca Latinaque disserit, memory.loc.gov (Bibliotheca Congressus)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

I. AdamsS. AdamsBartlettBraxtonCarrollChaseClarkClymerElleryFloydFranklinGerryGwinnettHallHancockiusHarrisonHartHewesHeywardHooperHopkinsHopkinsonSamuel Huntington JeffersonF. LeeR. LeeLewisLivingstonLynchMcKeanMiddletonL. MorrisR. MorrisMortonNelsonPacaPainePennReadRodneyRossRushRutledgeShermanSmithStocktonStoneTaylorThorntonWaltonWhippleWilliamsWilsonWitherspoonWolcottWythe

Secretarii civici Civitatum Foederatarum
Robertus Livingston • Ioannes Jay • Thomas Jefferson • Edmundus Randolph • Timotheus Pickering • Ioannes Marshall • Iacobus Madison • Robertus Smith • Iacobus Monroe • Ioannes Quintius Adams • Henricus Clay • Martinus Van Buren • Eduardus Livingston • Ludovicus McLane • Ioannes Forsyth • Daniel Webster • Abel Upshur • Ioannes Calhoun • Iacobus Buchanan • Ioannes Clayton • Daniel Webster • Eduardus Everett • Gulielmus Marcy • Ludovicus Cass • Ieremias Black • Gulielmus Seward • Elihu Washburne • Hamilton Fish • Gulielmus Evarts • Iacobus Blaine • Fridericus Frelinghuysen • Thomas Bayard • Iacobus Blaine • Ioannes Foster • Gualter Gresham • Ricardus Olney • Ioannes Sherman • Gulielmus Day • Ioannes Hay • Elihu Root • Robertus Bacon • Philander Knox • Gulielmus Bryan • Robertus Lansing • Bainbridge Colby • Carolus Evans Hughes • Franciscus Kellogg • Henricus Stimson • Cordell Hull • Eduardus Stettinius • Iacobus Byrnes • Georgius Marshall • Dean Acheson • Ioannes Foster Dulles • Christianus Herter • Dean Rusk • Gulielmus Rogers • Henricus Kissinger • Cyrus Vance • Edmundus Muskie • Alexander Haig • Georgius Shultz • Iacobus Baker • Laurentius Eagleburger • Warren Christopher • Magdalena Albright • Colinus Powell • Condoleezza Rice • Hilaria Clinton • Ioannes Kerry • Rex Tillerson • Michael Pompeo
Gubernatores Virginiae 1776–
Patricius Henry • Thomas Jefferson • Gulielmus Fleming • Thomas Nelson • Beniaminus Harrison V • Patricius Henry • Edmundus Randolph • Beverley Randolph • Henricus Lee • Robertus Brooke • Iacobus Wood • Iacobus Monroe • Ioannes Page • Gulielmus Henricus Cabell • Ioannes Tyler maior • Iacobus Monroe • Georgius Gulielmus Smith • Peyton Randolph • Iacobus Barbour • Wilson Cary Nicholas • Iacobus Patton Preston • Thomas Mann Randolph • Iacobus Pleasants • Ioannes Tyler • Gulielmus Branch Giles • Ioannes Floyd • Littleton Waller Tazewell • Wyndham Robertson • David Campbell • Thomas Walker Gilmer • Ioannes Mercer Patton • Ioannes Rutherfoord • Ioannes Munford Gregory • Iacobus McDowell • Gulielmus Smith • Ioannes Buchanan Floyd • Iosephus Johnson • Henricus Alexander Wise • Ioannes Letcher • Gulielmus Smith • Franciscus Harrison Pierpont • Henricus Horatio Wells • Gilbertus Carlton Walker • Iacobus Lawson Kemper • Fridericus Gulielmus Mackey Holliday • Gulielmus Evelyn Cameron • Fitzhugh Lee • Philippus Watkins McKinney • Carolus Triplett O’Ferrall • Iacobus Hoge Tyler • Andreas Jackson Montague • Claudius Augustus Swanson • Gulielmus Hodges Mann • Henricus Carter Stuart • Westmoreland Davis • Elbert Lee Trinkle • Harry Flood Byrd maior • Ioannes Garland Pollard • Georgius Campbell Peery • Iacobus Hubertus Price • Colgate Darden • Gulielmus Munford Tuck • Ioannes Stewart Battle • Thomas Bahnson Stanley • Iacobus Lindsay Almond • Albertis Sydney Harrison • Mills Edwin Godwin • Abner Linwood Holton • Mills Edwin Godwin • Ioannes Nichols Dalton • Carolus Spittal Robb • Geraldus L. Baliles • Douglas Wilder • Georgius Felix Allen • Iacobus Stuart Gilmore • Marcus Robertus Warner • Timotheus Michael Kaine • Robertus Franciscus McDonnell • Terentius McAuliffe • Radulphus Northam