Radulphus Northam
Radulphus Northam, nomine nativo pleno Ralph Shearer Northam (die 13 Septembris 1959 natus Nassawadox in oppido) est politicus Virginiae in Civitatibus Foederatis Americanis.
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Ralph Shearer Northam
In oppido Onancock educatus est, quae in eadem paeninsula iacet, Litus Orientale nuncupata, atque oppidum nativum. Eruditus est apud Institutum Militare Virginiense urbis Lexington et Collegium Medicum Virginiae Orientalis in urbe Norfolcia. Ab anno 1984 annos octo medicus iuxta exercitum Civitatum Foederatarum variis muneribus meruit, videlicet paediatrus apud institutum medicum militare Brooke(en) urbis Antoniopolis, neurologus puerilis apud institutum medicum militare Walter Reed(en) Vasingtoniae in urbe, apud institutum medicum regionale Landstuhl(en) in Germania curator militum qui in primo bello Iracensi vulnerati erant. Ab anno 1992 neurologus puerilis operam dat iuxta Nosocomium Puerile Filiarum Regis(en) Norfolciae in urbe.
Senator Virginiae pro factione democratica anno 2007, iterum anno 2011 electus est. Anno 2013 officium gubernatoris vicarii (Lieutenant Governor) petivit, bono successu, eodem tempore quo Terentius McAuliffe gubernator factus est. Cui successor Northam ipse, comitiis die 7 Novembris 2017 victor, gubernator electus est.
Bibliographia
recensere- Ben Jacobs, "Virginia governorship: Democrat Ralph Northam wins 'bellwether' race" in The Guardian (7 Novembris 2017)
- Fenit Nirappil, "Why Ralph Northam doesn’t call Trump a ‘narcissistic maniac’ anymore" in Washington Post (3 Octobris 2017)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Radulphum Northam spectant. |