Gulielmus McKinley
'William McKinley'
25° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1897-1901
AntecessorGrover Cleveland
SuccessorTheodorus Roosevelt
Natus29 Ianuarii 1843 Niles, Ohii
Obiit14 Septembris 1901 Buffalo, Novi Eburaci
Praeses vicariusGarret A. Hobart (1897-1899)
Theodorus Roosevelt (1899-1901)
Factiorepublicanus
Uxor Ida Saxton McKinley
Arscausidicus
ReligioMethodismus

Gulielmus McKinley (natus Niles in oppido Ohii die 29 Ianuarii 1843; mortuus die 14 Septembris 1901) fuit causidicus, vir publicus, et vicesimus quintus praeses Civitatum Foederatarum ab anno 1896 usque ad mortem.

McKinley anno 1861 voluntarius ad exercitum accessit; bello saeviente centurio maior factus est. Pace conciliata iurisprudentiae studuit et ex anno 1867 advocati munere Canton in Stark Comitatu Ohiin fungebatur. Factio republicana eum legatum Congressus Civitatum Foederatarum elegit. In parlamento se propugnatorem entheum vectigalium protectoriorum gerebat, ut lex nomine eius McKinley-Bill anno 1890 ratus fieret. Anno 1891 gubernator Ohii creatus quinquennio post praeses Unionis electus est.

Continuata est ab eo cura principalis de quaestibus commerciisque, quae McKinley praeside revera effloruerunt. Itaque anno 1900 iterum officio isto praefectus est.

Buffalo in urbe Novi Eboraci die 6 Septembris 1901, cum praeses de oeconomicis promovendis dissereret, Leo Czolgosz, anarchicus Polonicus, Gulielmum McKinley pistolio vulneravit. Qui die 14 Septembris 1901 obiit.

Anno 1893 ediderat »Speeches and addresses« (Neoeboraci 1893); vitam eius descripserunt e.g. Everett (Sicagi 1901), Tyler (Philadelphiae 1901), Fallows (Sicagi 1902), Halstead und Munson (Sicagi 1902).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum McKinley spectant.
  • Biographia officialis Domus Albae (Anglice)
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Gubernatores Ohii

Eduardus Tiffin • Thomas Kirker • Samuel Huntington • Return Ionathan Meigs • Othneil Looker • Thomas Worthington • Ethan Allen Brown • Allen Trimble • Ieremias Morrow • Allen Trimble • Duncan McArthur • Robertus Lucas • Iosephus Vance • Wilson Shannon • Thomas Corwin • Wilson Shannon • Thomas Bartley • Mordecai Bartley • Gulielmus Bebb • Seabury Ford • Reuben Wood • Gulielmus Medill • Salmon Chase • Gulielmus Dennison • David Tod • Ioannes Brough • Carolus Anderson • Iacobus Dolson Cox • Rutherford Birchard Hayes • Eduardus Noyes • Gulielmus Allen • Rutherford Birchard Hayes • Thomas Young • Ricardus Bishop • Carolus Foster • Georgius Hoadly • Iosephus Foraker • Iacobus Campbell • Gulielmus McKinley • Asa Bushnell • Georgius Nash • Myron Herrick • Ioannes Pattison • Andreas Harris • Judson Harmon • Iacobus Cox • Franciscus Willis • Iacobus Cox • Henricus Davis • Victor Donahey • Myers Cooper • Georgius White • Martinus Davey • Ioannes Bricker • Franciscus Lausche • Thomas Herbert • Franciscus Lausche • Ioannes Brown • Gulielmus O'Neill • Michael DiSalle • Iacobus Rhodes • Ioannes Gilligan • Iacobus Rhodes • Ricardus Celeste • Georgius Voinovich • Nancy Hollister • Robertus Taft • Eduardus Strickland • Ioannes Kasich • Michael DeWine