Ioannes Adams
John Adams
Ioannes Adams
2° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1797–1801
Antecessus a Georgio Vasingtonio
Secutus a Thomas Jeffersonius
Natus 30 Octobris 1735
Braintree, Massachusettae
Obiit 4 Iulii 1826
Braintree, Massachusettae
Praeses vicarius Thomas Jeffersonius
Factio Foederalismus
Uxor Abigail Smith Adams
Ars causidicus, doctor
Religio Unitarianismus

Ioannes Adams (in Colonia Sinus Massachusettensium 30 Octobris 1735Quintii Massachusettae, 4 Iulii 1826[1]) unus ex Conditoribus Civitatum Foederatarum, fuit vir publicus, Georgio Washingtonio praeses vicarius, et ab 1797 ad 1801, secundus Praeses Civitatum Foederatarum.

Ioannes Quintius Adams filius fuit sextus Praeses Civitatum Foederatarum, ab anno 1825 ad 1829.

VitaRecensere

Adams cursum honorum politicorum incohavit scribens verbis empathicis coloniarum iuribus. Anno autem 1774 Massachusettam repraesentavit in primo congressu Philadelphiae. Die 4 Iulii 1776, quo sollemniter Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum proclamata est, praesens erat. Cum Massachusettae constitutio Ioanne Adams auxiliante scripta esset, anno 1779 ad pacem cum Anglis conciliandam Lutetiam petivit; postea legatus in Batavia erat ubi colloquiis scriptisque tam rectionem quam populum Statibus Unitis prona reddebat. Unde anno 1782 in patriam reversus una cum Franklinio, Jeffersonio, Ioanne Jay et Henrico Laurens pacem cum Anglia feliciter die 3 Septembri 1783 contraxit. In querelis de constitutione Unionis inter duces foederalis factionis fuit, quae a centralisticis abhorruit. Attamen Washington eum praesidem vicarium instituit; post demissionem adversariis centralisticis invitis Adams praeses declaratus est.

Adams minus gratus apud democraticos fuit propter res, quas ad neutralitatem erga Franciam conservandam fecerat, e.g. actis peregrinis atque regulis variis tribunaliciis. In electionibus autem anno 1801 victus est a Jeffersonio. Rude donatus in latifundiis Quincy naturae concessit.

Inter libros maximi momenti sunt volumina tria »Defence of the constitution and government of the United States« (1787). Nepos Carolus Franciscus Adams opera eius omnia cum biographia edidit (»Life and works of John Adams«, Bostoniae 1850–56) et epistulas »Familiar letters of John Adams and his wife Abigail, during the revolution« (Neoeboraci 1876).

NotaeRecensere

  1. Die ipso mortis praesidis Thomae Jefferson et quinquagesimo anno iubilaei Declarationis Libertatis Civitatum Foederatarum.

Nexus interni

Index Vicariorum Praesidum Civitatum Foederatarum Americae

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Adams spectant.
  • Biographia officialis Domus Albae (Anglice)

I. AdamsS. AdamsBartlettBraxtonCarrollChaseClarkClymerElleryFloydFranklinGerryGwinnettHallHancockiusHarrisonHartHewesHeywardHooperHopkinsHopkinsonSamuel Huntington JeffersonF. LeeR. LeeLewisLivingstonLynchMcKeanMiddletonL. MorrisR. MorrisMortonNelsonPacaPainePennReadRodneyRossRushRutledgeShermanSmithStocktonStoneTaylorThorntonWaltonWhippleWilliamsWilsonWitherspoonWolcottWythe