Memorandums Taken on a Journey from Paris into the Southern Parts of France and Northern of Italy

Memorandums Taken on a Journey from Paris into the Southern Parts of France and Northern of Italy (scilicet "Memoranda e peregrinatione a Lutetia in partes Franciae meridionales Italiaeque septentrionales scripta") sunt commentarii a Thoma Jeffersonio extracta e schedis suis, quas anno 1787 scribebat dum iter per Franciam et Italiam fecit. Quod iter ad debilitatem manus curandam usu aquarum Sextiarum susceperat; memoranda autem pauca de hac re, magna parte de vinis Francicis frugibusque aliis tam Francicis quam Italicis disserunt (amici enim quibus memoranda missa sunt, Thomas Lee Shippen[1] et Ioannes Rutledge, de vinis Europaeis quaerebant). Vinum Burgundicum, Belloiocense, de Côte-Rôti, Eremiticum, Lunellense, Frontiniacum, Burdigalense, caseus Parmensis, fici Massilienses, oleae et aurantia Provinciae describuntur; situs Canalis meridiani[fr] evolvitur; via littoralis a Genua Nicaeam et via a Taurinis per Tendam Albintimilium usque, non iam constructae, proponuntur.

Initium textus: de Campania (Bibliotheca Congressus)

NotaeRecensere

  1. De quo vide "Thomas Lee Shippen" apud Wythepedia

BibliographiaRecensere

Editiones et versiones
  • Julian P. Boyd, ed., The Papers of Thomas Jefferson vol. 11, 1 January–6 August 1787 (Princetoniae: Princeton University Press, 1955) pp. 415–464
  • Marco Sioli, interpr., Thomas Jefferson: Viaggio nel sud della Francia e nel nord d'Italia. Ibis, 1997. ISBN 8871640705
Eruditio

Nexus externiRecensere