Henricus Alfredus Kissinger (natus Heinz Alfred Kissinger 27 Maii 1923; mortuus Cantiae in Connecticuta die 29 Novembris 2023[1]) fuit diplomaticus, scientista civilis, consiliorum adiutor geopoliticus(en), et politicus Americanus. Etiam fuit consiliarius ministerii defensionis (1969-1973) et, Ricardo Nixon et Giraldo Ford praesidibus, minister rerum externarum annis inter 1973 et 1977.

Wikidata Henricus Kissinger
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Kissinger: imago
Henricus Kissinger: imago
Henricus Kissinger: subscriptio
Henricus Kissinger: subscriptio
Nativitas: 27 Maii 1923; Fürth
Obitus: 29 Novembris 2023; Kent
Patria: Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Heinz Alfred Kissinger

Familia

Genitores: Louis Kissinger; Paula Stern
Coniunx: Ann Fleischer, Nancy Kissinger

Memoria

Sepultura: Arlington National Cemetery

Kissinger fuit profugus Iudaicus(en), qui Germaniam nazisticam cum familia anno 1938 effugit. In scholis Americanis rebus acdemicis excelluit, et Collegium Harvardianum frequentavit, gradum A.B. summa cum laude anno 1950 adipiscens, ubi sub Gulielmo Yandell Elliott(en) studuerat. Gradus Artium Magistri et Philosophiae Doctoris apud Universitatem Harvardianam annis 1951 et 1954 proprie adeptus est.

Alumnus et postea professor apud Universitatem Harvardianam fuit.

 
Kissinger anno 1950.

Parentes fuerunt Ludovicus et Paula Kissinger, ambo stirpis Iudaicae. Anno 1938 propter vexationes et leges Nazismi contra Iudaeos, familia Henrici Kissinger in Civitates Foederatae Americae migravit. Die 19 Iunii 1943, Kissinger civis Americanus(en) factus est.

Ab anno 1947 usque ad annum 1952 apud Universitatem Harvardianam studuit.

Anno 1973 una cum Vietnamianus Le Duc To Praemium Nobelianum Pacis accepit.

 
Henry et Nancy Kissinger apud Operam Metropolitanam(en) apertam anno 2008.
 
Henricus Kissinger a Davide Shankbone anno 2009 pictus.

Kissinger domi Cantiae in Connecticuta die 29 Novembris 2023 mortuus est, aetate suae centesima.[2][3][4][5] Inter superstites erant uxor, Nancy Maginnes Kissinger; duo liberi, David et Elizabeth; et quinque nepotes.[6]

Generalia

recensere
  • 1994 : Diplomacy. Novi Eboraci: Simon and Schuster

Autobiographi

recensere

Bibliographia

recensere

Generalia

recensere

Biographiae

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Kissinger spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  • Vita apud historiographi officinam
  • De Henrico Kissinger in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)
Secretarii civici Civitatum Foederatarum

Robertus Livingston • Ioannes Jay • Thomas Jefferson • Edmundus Randolph • Timotheus Pickering • Ioannes Marshall • Iacobus Madison • Robertus Smith • Iacobus Monroe • Ioannes Quintius Adams • Henricus Clay • Martinus Van Buren • Eduardus Livingston • Ludovicus McLane • Ioannes Forsyth • Daniel Webster • Abel Upshur • Ioannes Calhoun • Iacobus Buchanan • Ioannes Clayton • Daniel Webster • Eduardus Everett • Gulielmus Marcy • Ludovicus Cass • Ieremias Black • Gulielmus Seward • Elihu Washburne • Hamilton Fish • Gulielmus Evarts • Iacobus Blaine • Fridericus Frelinghuysen • Thomas Bayard • Iacobus Blaine • Ioannes Foster • Gualter Gresham • Ricardus Olney • Ioannes Sherman • Gulielmus Day • Ioannes Hay • Elihu Root • Robertus Bacon • Philander Knox • Gulielmus Bryan • Robertus Lansing • Bainbridge Colby • Carolus Evans Hughes • Franciscus Kellogg • Henricus Stimson • Cordell Hull • Eduardus Stettinius • Iacobus Byrnes • Georgius Marshall • Dean Acheson • Ioannes Foster Dulles • Christianus Herter • Dean Rusk • Gulielmus Rogers • Henricus Kissinger • Cyrus Vance • Edmundus Muskie • Alexander Haig • Georgius Shultz • Iacobus Baker • Laurentius Eagleburger • Warren Christopher • Magdalena Albright • Colinus Powell • Condoleezza Rice • Hilaria Clinton • Ioannes Kerry • Rex Tillerson • Michael Pompeo