David Shankbone (natus David Miller anno 1974) est photographus et diurnarius Neoeboracensis. Alumnus est Universitatis Coloratensis et Scholae Iuris Fordham, sed ab hac, pecunia carente, sine gradu abivit.

David Shankbone anno 2006 a se pictus

Ob colloquia percontativa apud Wikinews ab eo divulgata, commentatio de eo ipso in Columbia Journalism Review mense Ianuario 2009 edita est; ille enim, "civium diurnariorum" huius situs primus, colloquium cum duce civitatis nactus est, commentatione de Simone Peres mense Ianuario 2008 divulgata.[1] Colloquium percontativum cum Iacobo McGreevey, Novae Caesareae olim gubernator, qui opera caritatis perfaciebat, in nonnullis diariis citatum est quod primas imagines de hoc homine reformato praebebat.[2] Imagines ab eo capta (quorum 4000 apud Vicimedia Communia videntur) in diariis The New York Times, Village Voice, et LA Weekly, in Encyclopaedia Britannica librisque aliis editae sunt.[3] Imagines photographicae desertorum Negev anno 2009 creavit.[4]

David Shankbone cum Paulo Auster et Salman Rushdie.

Vicipaediam Anglicam ex anno 2006 edit, ubi in pagina Santa Claus verba nimis credulia circa Natalem voluit corrigere, Vicipaediam exstare for knowledge, not for upholding cultural myths ("ut scientiam repandet, non ut mythos culturales promoveat") praetendens.[5] De lacessitione editorum Vicipaedianorum aliorumque interretiali sic scripsit in commentatione "Nobody's Safe in Cyberspace": Internet cruelty is easy. We do not have to look at the people we hurt ("Crudeliter in interrete agere facile est: quos enim nocemus non videmus").[6]

Scripta selectaRecensere

NotaeRecensere

  1. K. C. Jones, "Wikinews Gets Big Interview in Information Week (14 Ianuarii 2008); Britannica summary.
  2. Andrew Sullivan, "Jim McGreevey's New Mission," The Atlantic, 30 Iunii 2009; Aubrey Cohen, "Jim McGreevey studying to become priest," Seattle Post-Intelligencer, 30 Iunii 2009.
  3. E.g. "Last Days of Jim Carroll"; "Appiah, Kwame Anthony"; "Eve Sedgwick biography"; "Woody Allen" in LA Weekly.
  4. Udasin, Sharon. "Photo Editing Israel’s Online Image," The Jewish Week,3 Aprilis 2009.
  5. Cnaan Liphshiz, ""Your wiki entry counts," Haaretz (25 Dec. 2007).
  6. Andrew Dalby, The World and Wikipedia (2009. ISBN 978-0-9562052-0-9) p. 148.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad David Shankbone spectant.

BibliographiaRecensere