Geraldus Ford
'Gerald Rudolph Ford, Jr.'
38° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1974-1977
AntecessorRicardus Nixon
SuccessorIacobus Carter
Natus14 Iulii 1913 Omaha, Nebrasca
Obiit26 Decembris 2006 Rancho Mirage, California
Praeses vicariusnullus (Aug.-Dec. 1974)
Nelson Rockefeller (Dec. 1974-1977)
Factiorepublicanus
Uxor Elizabeth Bloomer Ford
Arscausidicus
ReligioEpiscopalianismus

Geraldus Ford (Anglice: Gerald Ford), natus die 14 Iulii 1913 in Nebrasca - obiit die 26 Decembris 2006, Rancho Mirage in California) fuit vir publicus, Ricardo Nixon Praeside, Praeses vicarius et postea a die 9 Augusti 1974 usque ad annum 1977 trigesimus octavus praeses Civitatum Foederatarum Americae.

Ford ad praesidentiam numquam electus est, quia iam ut Praeses Vicarius Spiro Agnew substituit, qui anno 1973 se a munere propter turpitudinem removere debuit, sed paulo post Ford secundum costitutionem Civitatum Foederatarum Americae ut praeses vicarius propter resignationem Ricardi Nixon praeses creatus est. In insequenti petitione anno 1976 Ford a Iacobo Carter profligatus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Geraldum Ford spectant.