Chesapecten jeffersonius est fossile civitatis Virginiae in Civitatibus Foederatis, fossilizata pectinidarum exstinctarum testa, quae secundum planitiem litoralem Virginiae tempore Pliocaeno ineunte abhinc annorum inter quattuor et quinque milliones habitabant. Anno 1687, Martinus Lister adumbrationem huius fossile protulit, quod ergo est primum Americae Septentrionalis fossile in litteris scientificis editum.[1]

Chesapecten jeffersonius (exterior testae)

Classis : Bivalvia 
Ordo : Ostreoida 
Familia : Pectinidae 
Genus : Chesapecten 
Species : C. jeffersonius 
Chesapecten jeffersonius 
(Say, 1824)  
Palaeontologia
5–4 m.a.Zancleum

Anno 1824, Ioannes Finch, geologus Americanus, magnam fossilium molluscorum congeriem in regione Yorktown conlegit, inter quae Chesapecten jeffersonius ; quo facto, haec fossilia Academiae Scientiarum Naturalium Philadelphiae donavit, ubi Thomas Say, naturalista sub aegide academiae laborans, speciem descripsit, quam Pectinem jeffersonium ut Thomas Ieffersonius decoraretur appellavit.

  1. Ward, Lauck (2007). "Virginia's Coastal Plain: Where the New World Originated" (PDF). Inside Virginia Museum of Natural History Research (Virginia Museum of Natural History; Smithsonian Institution) (2): 7 

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!