Haeckel Acephala.jpg
"Acephala" in Ernesti Haeckel[1] Kunstformen der nature, 1899, 1904

Classis : Bivalvia 
Linnaeus, 1758
   
Subdivisiones: Ordines
Subclassis Anomalosdesmata

Subclassis Heterodonta

Subclassis Paleoheterodonta

Subclassis Protobranchia

Subclassis Pteriomorphia

Bivalvia (Bivalve -is, n.) sunt molluscorum marinorum et aquae dulcis classis, quae Pectinidas, Ostreidas, Mytilidas, et multas alias molluscorum familias quibus sunt bina valvia cardine praedita comprehendit. Classis diu Pelecypoda appellabatur, nomen quod ad molles animalis partes spectat, cum nomen Bivalvia testam describit, cui sunt bina valvia. Nominaverunt aliqui malacologi classem Lamellibranchia (ad branchias sicut lamellae spectans; vide ctenidium), Acephala (eis non est caput), et Bivalva [sic] (bina valvia).

Omni classi sunt plus minusve 9200 specierum, quae intra 1260 genera et 106 familias circumscribuntur. Bivalvia marina (cum speciebus aquae amarae et aestuariorum) sunt circa 8000 specierum, in quattuor subclassibus et 99 familiis cum 1100 generum digestarum. Maximae familiae recentiores sunt Veneridae, cum plus quam 680 species, Tellinidaeque et Lucinidae, utrique plus quam 500 species. Bivalvia aquae dulcis sunt septem familiae additae, quarum Unionidae circa 700 species continent.[2]

Bivalvibus (gastropodibus dissimilibus) radula deest; pascuntur vero particellis ex aqua siphonandis colandisque. Alia bivalvia epifauni sunt (se bysso, caemento organico, superficiebus adligant), alia infauna (se sub harena sedimentisve condunt): haec pedem fortem fossilem habere solent. Nonnulla, insigniter Pectinidae, natare possunt.

Bivalvia antiquis notaRecensere

Haec bivalvia apud scripta antiqua commemorantur:

TaxinomiaRecensere

Systema infra datum classificationem Norman D. Newell (1965) sequitur, secundum morphologiam dentium cardinis?[5]:

Subclassis Ordo
Palaeotaxodonta *Nuculoida
Cryptodonta Praecardioida

Solemyoida

Pteriomorphia Arcoida

Cyrtodontoida

Limoida

Mytiloida

Ostreoida (olim in Pterioidis descripta)

Praecardioida

Pterioida

Paleoheterodonta Trigonioida

Unionoida

Modiomorpha

Heterodonta Cycloconchidae

Hippuritoida

Lyrodesmatidae

Myoida

Redoniidae

Veneroida

Anomalodesmata Pholadomyoida

NotaeRecensere

  1. Haeckel duos saltem libros Latine scripsit, nempe De telis quibusdam Astaci fluviatilis (1857) et De Rhizopodum finibus et ordinibus (1861), sed quo nomine Latino non patet.
  2. Huber, Markus (2010). Compendium of Bivalves. A Full-color Guide to 3'300 of the World's Marine Bivalves. A Status on Bivalvia after 250 Years of Research. Hackenheim: ConchBooks. pp. 901 pp. + CD. ISBN 978-3-939767-28-2 
  3. 3.0 3.1 Plinii NH 32.53.147.
  4. Varie scriptum: mitulus, mytulus, mytilus, etc. A verbo Graeca, quae est μύτυλος.
  5. Norman D. Newell (1969), Bivalvia systematics, in Treatise on Invertebrate Paleontology, ed. R. C. Moore, pars N.

BibliographiaRecensere

  • Bernard, F.R., Ying-Ya Cai, Brian Morton. 1993. A Catalogue of the Living Marine Bivalve Molluscs of China. Hongcongi: Hong Kong University Press. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Dalby, Andrew. 2003. Food in the Ancient World: from A to Z. ISBN 0415232597.
  • Ponder, W. F., et David R. Lindberg. 2008. Phylogeny and evolution of the Mollusca. University of California Press. ISBN 0520250923.
  • Schneider, Jay A. 2001. Bivalve Systematics During the 20th Century. Journal of Paleontology 75(6): 1119–1127.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bivalvia spectant.
  Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes!