Lithophaga lithophaga (binomen a Carolo Linnaeo anno 1758 statutum), Latinitate communi dactylus marinus,[1] est molluscum bivalve familiae Mytilidarum quod paulo sub maris aequore habitat in rupibus ubi se cuniculo excavato celat. Prope litora rupestria maris Mediterranei reperitur. Cibum deliciosum hominibus praebet; venatores igitur ad dactylos extrahendos rupes explodebant. Venatio propter iniurias ita animalibus plantisque marinis factas in civitatibus Europaeis annis recentibus vetatur.

Testa Lithophagae lithophagae

Classis : Bivalvia 
Subclassis : Pteriomorphia 
Ordo : Mytiloida 
Familia : Mytilidae 
Subfamilia : Lithophaginae 
Genus : Lithophaga 
Species : Lithophaga lithophaga 
Linnaeus, 1758
   

Olim ad portum Ericis Liguriae conficiebatur iusculum dactylorum modo Portus Ericis (zuppa di datteri alla Lericina).

  1. "dactyli marini" (col. 283 apud Google Books)

Bibliographia

recensere
 
Lithophaga lithophaga vel dactylus marinus e cuniculo exiens

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lithophagam lithophagam spectant.