Ostrea edulis
Ostrea edulis, Latinitate classica ostrea seu rarius ostreum (Graece ὄστρεον, ὄστρειον),[1] est illa species bivalvium generis Ostreae quae olim fere ubique in litoribus Europae reperta multis locis culta est. Ibidem hodie species Magallana gigas introducta est. Ostrea edulis in variis partibus Europae rursus introducta, rarius viget. Ad litora multarum Europae civitatum colitur, insuper in Tunesia, Maroco, Namibia, Africa Australi necnon Cenomannica. O. edulium cultarum anno 2015 2 872 000 chiliogrammata venditata sunt, pretio $19 363 000.[2]
Historia
recensereIam aevo praehistorico ostreae huius speciei ad litora Mediterranea et Europaea ab hominibus quaerebantur. Graeci Romanique ostreas saepe cruda, saepe et cocta comederunt: ita de nutrimento Galenus saeculo II exeunte "ostrea inter alia testacea" ait "carnem habent mollissimam ... alvum valentius subducunt, corpus autem imbecillius nutriunt"; at quamquam alia ostracoderma "omnia elixantur, ostrea vero citra elixationem mandunt[ur]; quidam autem etiam in sartagine frigunt".[3]
Geographia ostrearia antiqua
recensereSub monarchiis Hellenisticis Romanoque gastronomi assidui ostreas harum regionum fere omnium degustare potuerunt: ita aestimatio ostrearum nonnumquam in fontibus Graecis et Romanis descripta est. Xenocrates diaeteticus saeculo I p.C.n., facultatibus ostrearum diaeteticis expositis, ostrea optima e talibus explorationibus reperta sic enumeravit:
- Ὄστρεα τὰ πελάγια σπάνια καὶ ἀχρεῖα διὰ τὸ μὴ θεωρεῖσθαι ὑφ' ἡλίου ... διὸ κάλλιστα κατὰ τὰς ἐκβολὰς τοῦ Νείλου ἐν Αἰγύπτῳ. Καὶ ἐν Ἐφέσῳ κατὰ τὴν εἰσβολὴν τοῦ Καϋστρίου εἰς καταβόλους ... πάλιν κατὰ Βρεντέσιον, Ταρακῶνα, Ναρβῶνα, Δικαιαρχείαν ἐν Λουκρίνῳ λάκκῳ, Χελιδονίας, Λευκάδα, Ἄκτιον, Λιβυκοὺς κόλπους
("Ostrea pelagica tenues et sine nutrimento quia sole non videntur ... ergo pulcherrima ad ostia Nili reperiuntur Ephesique in aditu Caystri ... Brundisii etiam, Tarracone, Narbone, Dicaearchiae in lacu Lucrino, Chelidoniis, Leucade, Actii et in sinubus Libycis").[4] Plinius encyclopaedicus eodem aevo e relationibus Muciani ter consulis haec citavit:
- sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Britannicis, suaviora Medulis, acriora Ephesiis, pleniora Iliciensibus, sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Circeiensibus: sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est.[5] "Variantur coloribus", addidit Plinius, fonte non citato, "rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Circeiis".[6]
Ausonius saeculo IV exeunte productius, sed praecipue de provinciis occidentalibus:
- Sed mihi prae cunctis mitissima quae Medulorum
- Educat oceanus, quae Burdigalensia nomen
- Usque ad Caesareas tulit admiratio mensas ...
- Proxima sint quaevis, sed longe proxima multo
- Ex intervallo quae Massiliensia: portum
- Quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentis
- Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:
- Vel quae Baianis pendent qui tantia pilis:
- Santonico quae tecta salo: quae nota Genonis:
- Aut Eborae mixtus pelago quae protegit amnis ...
- Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti:
- Et quae Pictonici legit accola litoris: et quae
- Mira Caledonius nonnunquam detegit aestus.
- Accedunt, quae fama recens Byzantia subter
- Litora, et insana generata Propontidis acta,
- Promoti celebrata ducis de nomine, laudat.[7]
E talibus citationibus pluribus, inter se haud dissonantibus, geographia classica Ostreae edulis reconstruitur in qua regiones, quae sequuntur, innotuunt:
- Ostia Nili[4]
- Syrtis minor[4]
- Hellespontus: "ora Hellespontia, ceteris ostreosior oris",[8] praesertim Abydos: "aspera ostrea plurima Abydi";[9] "ostriferi fauces ... Abydi".[10][11]
- Propontis, praesertim Cyzicus;[5] "ostrifer Calchedon"[12] necnon "ostrifer Geraestus";[13] Constantinopolis[7]
- Aegaeum mare, praesertim Ephesus;[4][5] Coryphantis[5]
- Actium,[4] Leucas[4]
- Illyricum;[6] Istria[5]
- Brundisium[4]
- Puteoli[4] et praesertim lacus Lucrinus[4][14]
- Circeii:[14] "nigra et carne et testa";[6] "his neque dulciora neque teneriora ulla"[5]
- Narbonensis, praesertim Massilia;[7] Narbo ad Portum Veneris[4][7]
- Hispaniae "rufa";[6] praesertim Tarraco;[4] Illici[5]
- Oceanus Santonicus, praesertim civitates Medulorum;[5][7] Santonum;[7] Pictonum[7]
- Litora Aremorica[7]
- Litora Britannica[5] (ostrea "Rutupino ... edita fundo")[14] et Caledonia[7]
Cultura antiqua
recensereGraeci antiqui ostreas viventes transvehebant, teste Aristotele, a Pyrrha in insula Lesbo ad Chium.[15] Ita transvectae semper florebant, dixit Plinius.[16] Ad usum Romanorum ostreae Brundisinae, per Appenninos transportatae, in lacu Lucrino saturabantur vel impinguebantur ("Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino" ait cliens, Martialis epigrammatistae persona).[17] Testimonia picta culturae ostrearum Romanae collegit R. T. Günther.[18]
Aliae in vivariis ostreariis colebantur, per exemplum Baiis.[7][19] Quas consuetudines Sergius Orata saeculo I a.C.n. primum invenisse "non gulae causa, sed avaritiae" dictus est.[20] Britannia nuper in statum provinciae Romanae reducta ostreae a Rutupiis missa Romae celebrabantur.[14] Coquus Apicius appellatus, tertius fortasse huius cognominis, in expeditione Mesopotamena iuxta imperatorem Traianum operam dans, methodum ostrearum crudarum a Syria ad exercitum transvehendarum primum invenisse dicitur.[21] Talis methodus in libro Apicius nuncupato, saeculo fere IV confecto, descripta est: "Ostrea ut diu durent: Vas ab aceto, aut ex aceto vasculum picitum laba, et ostrea compone."[22]
Aestimatio recentior
recensereThomas Flatman poëta anno 1674 sermonem Horatianam de Catio ganeone (Satirae 2.4) Anglice refecit: ibi ostreariam gastronomiam Britannicam saeculi XVII recapitulavit, Your Wallfleet Oysters no man will prefer Before the juicy Grass-green Colchester, insulam Wallfleet Essexiae urbemque Camulodunum fontes ostrearum Londinii requisitarum indicans.[23] Eodem aevo Edinburgi in Scotia ostreae insulae Cramond laudabantur.[24] Multo tardius, The English green oysters are the best that is known ("virides ostreae Anglicae optimae sunt omnium nobis cognitorum"), ait anno 1813 Ludovicus Eustathius Ude coquus Francicus in Anglia degens.[25]
Etiam anno 1861 Herbertus Byng Hall Europaea litora ostreifera huius speciei plurima enumerare potuit.[26] Sed a saeculo XIX abundantia Ostreae edulis ad litora Atlantica boreorientalibus rapidissime deminuta est, tribus rationibus:[27] invasionem speciei Magallanae gigantis (iamdudum in aquas Portugalliae incaute introductae); urbibus litoralibus peregrinatione frequentatis et magnopere auctis, aquas adiacentes polluentibus; piscatum nimis assiduum ad incolas magnarum urbium procul mare iacentium per vias ferreas suppeditandos.[28] Hodie ergo maxima quantitas ostrearum, quas in Europa venditantur, ad speciem M. gigantem pertinent. Plura inquisitiones scientificae de oecologia huius speciei citari possunt;[29] nihilominus perpauca litora manent ubi species O. edulis contra invasores protegitur et sine pollutione viget.[30]
Notae
recensere- ↑ C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press s.v. "ostrea".
- ↑ FAO Fisheries Yearbook 2015: Fishery and Aquaculture Statistics (2017) pp. 116-117
- ↑ Galenus, De alimentorum facultatibus vol. 6 p. 734 Kühn
- ↑ 4.00 4.01 4.02 4.03 4.04 4.05 4.06 4.07 4.08 4.09 4.10 Xenocrates
- ↑ 5.0 5.1 5.2 5.3 5.4 5.5 5.6 5.7 5.8 Plinius 32.62
- ↑ 6.0 6.1 6.2 6.3 Plinius 32.60
- ↑ 7.00 7.01 7.02 7.03 7.04 7.05 7.06 7.07 7.08 7.09 Ausonius, Epistulae 3.18-40 (ed. Green [1991] pp. 194-195, 608-611); Ferdinand Gidon, "Sur la biogéographie de l'huître dans Ausone, huîtres du Calvados ou huîtres d'Eboura?" in Comptes rendus sommaires des séances de la Société de Biogéographie vol. 16 no. 132 (1939)
- ↑ Catullus, fragmenta 1.3-4
- ↑ Ennius, Hedyphagetica, post Archestratum fr. 7 ed. Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 92d
- ↑ Vergilius, Georgica 1.207
- ↑ Aenigma ostrei P. Louvre inv. 7733 verso: P. J. Parsons, "The Oyster" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 24 (1977) pp. 1-12 JSTOR, cf. Ostrearium genus
- ↑ Lucanus, Pharsalia 9.968
- ↑ Valerius Flaccus, Argonautica 1.456
- ↑ 14.0 14.1 14.2 14.3 Iuvenalis, Saturae 4.140; These oysters may have come from Whitstable or from Colchester: Thompson (1947) p. 192
- ↑ Aristoteles, De generatione animalium 763 b 1
- ↑ Plinius 32.61
- ↑ Martialis, Epigrammata 3.60
- ↑ Günther (1897)
- ↑ Cassiodorus, Varia 9.6
- ↑ Plinius 9.168-169
- ↑ Deipnosophistarum epitome 7d
- ↑ Apicius 1.12 (Grocock et Grainger [2006] pp. 136-137)
- ↑ Flatman (1674); Drew Smith, "Mystery of Wellfleet" (2008)
- ↑ Ye ar sib to Cramond oysters & puiter vessel ye ar ay clattering (c. 1625?) in E. Beveridge, J. D. Westwood, edd., Fergusson's Scottish Proverbs (1924) no. 1562 fide The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)
- ↑ Louis Eustache Ude, The French Cook (Londinii, 1813) p. 359
- ↑ Hall (1861)
- ↑ Piscatus ostrearum in insula Cramond iam anno 1806 deletus est: Oysters beds on the coast, and about the islands of Cramond and Inchmickery, are almost destroyed from over fishing (s.v. "Cramond" apud Google Books)
- ↑ Huxley (1885)
- ↑ Acarlı (2015); Maathuis et al. (2019); Beaumont et al. (2006)
- ↑ Laing et al.; Oysters galore
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- ante 79 : Plinius, Naturalis historia 2.109, 9.168-169, 32.59-62 et alibi
- saeculo I exeunte : Xenocrates Aphrodisiensis, De alimento ex aquatilibus 95-96 apud Oribasii Collectiones medicae 2.58 (Ioannes Raeder, ed., Oribasii Collectionum medicarum reliquiae. 2 voll. Lipsiae: Teubner, 1929 vol. 1 p. 53)
- saec. IV? : Apicius sive De re coquinaria 1.12, 9.6, 9.11 (Christopher Grocock, Sally Grainger, edd., Apicius. A critical edition with an introduction and an English translation [Totenais: Prospect Books, 2006. ISBN 1903018137] pp. 136, 292, 296)
- saeculo VIII/X : Liber Exoniensis aenigma 74 vel 77 Textus
- 1594 : John Norden, Speculi Britanniae pars: an historical and chorographical description of the county of Essex (Henry Ellis, ed., Speculi Britanniae pars. Londinii: Camden Society, 1840 (Textus apud Google Books)
- ante 1674 : "A character of a belly god" in Thomas Flatman, Poems and songs (Londinii: Benjamin Took, 1674) Recensio interretialis
- 1778 : Emanuel Mendes da Costa, Historia naturalis testaceorum Britanniae, or, The British conchology (Londinii: Millan) pp. 154-163 ("Ostreum vulgare")
- 1805 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 3 (2a ed. 1805) pp. 176-177; vol. 5 (1807) p. 24; vol. 8 (1812) pp. 37-40
- 1817/1827 : William Kitchiner, Apicius Redivivus, or The Cook's Oracle. Londinii: Bagster, 1817 no. 181; no. 181-183 novae ed. 1827
- 1825 : Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin, Physiologie du goût (Lutetiae, 1826) vol. 1 pp. 169-171, 347-348; vol. 2 p. 323
- 1861 : Herbertus Byng Hall, The Oyster: where, how, and when to find, breed, cook, and eat it. Londinii: Trübner, 1861 Textus
- 1883 : T. H. Huxley, "Oysters and the Oyster Question" in Articles on the propagation of oysters (Sydneii: Government Printer, 1885) pp. 1-44
- 1890-1891 : John R. Philpots, Oysters, and all about them. 2 voll. Londinii: John Richardson, 1890-1891 Textus (Vol. 1) (vol. 2 apud Google Books)
- Eruditio
- Sefa Acarlı, "Comparative Growth, Survival and Condition Index of Flat Oyster, Ostrea edulis (Linnaeus 1758) in Mersin Bay, Aegean Sea, Turkey" in Kafkas Universitet Vet. Fac. Dergisi vol. 17 (2011) pp. 203-210
- Sefa Acarlı, "Seasonal variation in reproductive activity and biochemical composition of flat oyster (Ostrea edulis) in the Homa Lagoon, Izmir Bay, Turkey" in Scientia Marina vol. 74 (2015)
- A. C. Andrews, "Oysters as a food in Greece and Rome" in Classical Journal vol. 43 (1948) pp. 299-303
- Andy Beaumont et al., "Genetics of Scottish populations of the native oyster, Ostrea edulis: Gene flow, human intervention and conservation" in Aquatic Living Resources vol. 19 (2006)
- R. T. Günther, "The Oyster Culture of the Ancient Romans" in Journal of the Marine Biological Association of the United Kingdom n.s. vol. 4 (1895/1897) pp. 360-365
- Margot Maathuis, Joop W.P. Coolen, Tom Van der Have, Pauline Kamermans, "Factors determining the timing of swarming of European flat oyster (Ostrea edulis L.) larvae in the Dutch Delta area: Implications for flat oyster restoration" in Journal of Sea Research (Decembri 2019)
- P. J. Parsons, "The Oyster" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 24 (1977) pp. 1-12 JSTOR
- Ramasamy Santhanam, Biology and Ecology of Edible Marine Bivalve Molluscs (Apple Academic Press, 2018) pp. 40-41, 389-391 (Paginae selectae apud Google Books)
- D'Arcy Wentworth Thompson, Glossary of Greek Fishes (Londinii: Oxford University Press, 1947) pp. 190-192
- Jessica M. Winder, "Oysters and Other Marine Shells" in M. Atkinson, S.J. Preston, Heybridge: A Late Iron Age and Roman Settlement, Excavations at Elms Farm 1993-5 (Internet Archaeology vol. 40, 2015)
- Jessica M. Winder, "Two thousand years of eating oysters in the UK: an archaeological perspective" in Mollusc World no. 25 (2011)
- Praecepta culinaria
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ostream edulem spectant. |
Vide "Ostrea edulis" apud Vicispecies. |
- "Ostrea edulis (Linnaeus, 1758)" apud FAO Cultured Aquatic Species Information Programme
- Ian Laing, Peter Walker, Francisco Areal, "A feasibility study of native oyster (Ostrea edulis) stock regeneration in the United Kingdom"
- "Blackwater, Crouch, Roach and Colne Estuaries Marine Conservation Zone: native oyster permit byelaw consultation"
- "Belon Oysters: Quahog Bay, Harpswell, Maine" apud Oysterology
- "Oyster Varieties" (i.e. species in civitate Vasingtoniensi cultae) apud universitatem Vasingtoniensem
- "Oysters galore!" (de ostreis Scoticis)
- Connor Law, "Cramond Island’s rich history" (Aprili 2021) apud North Edinburgh News
De hac pagina
Haec pagina fuit pagina mensis Octobris 2024.