Abydus (Hellespontus)
Abydus (Graece: Άβυδος) antiqua fuit urbs Mysica in Asia Minore sita in loco facillime navigatu totius Hellesponti Asiatici. Opposuit Sestum in Europa situm, inter quibus Hellespontus in fauces se coartat (angustissima pars autem est apud Çanakkale).
Locus: 40°11′43″N 26°24′18″E
Zona horaria: UTC+3
Gestio
Milesiorum colonia erat et post Medica bella socia Atheniensium donec anno 411 a.C.n. (tum Miletus iam ad Peloponnesios transfugerat) a duce Lacedaemonio Dercylida occuparetur. Athenienses postquam Abydum vi capere frustra temptarunt validum praesidium Sesti muniverunt, ne a transitu Hellesponti omnino arcerentur[1]. Deinde Abydos Atheniensium inimica fuit et mox post 386 a.C.n. satrapiae Phrygiae Hellespontinae contributa est[2].
Abydus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Notae
recensere- ↑ Thucydides VIII.61-62.
- ↑ Demosthenes, In Aristocratem 168-9 et 202.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 40°11′43″N 26°24′18″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |