Gulielmus Kitchiner
ganeo, scriptor
Gulielmus, vulgo William Kitchiner (Westmonasterii mense Maio 1778 natus; ad Marylebone prope Londinium mortuus die 26/27 Februarii 1827) fuit scriptor et ganeo. E laboribus patris dives factus, se alumnum Etonensem medicinaeque doctorem falso praetendit. Opera de scientia optica, de musica, et praecipue de re cibaria edidit. Amicos ad cenas invitavit quos comitiam gustus (committee of taste) nuncupavit. Operibus aliis cito oblitis, scripta eius gastronomica a posterioribus laudata sunt.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1774; Anglia
Obitus: 1827;
Patria: Britannia, Britanniarum Regnum
Obitus: 1827;
Patria: Britannia, Britanniarum Regnum
Memoria
Sepultura: St Clement Danes
Filius nothus Gulielmus Brown Kitchiner opus patris The Housekeeper's Oracle post mortem anno 1829 divulgare curavit, praefatione addito. Eodem anno liber carminum a se scriptorum edidit.[1]
Scripta selecta
recensere- 1815 : Practical Observations on Telescopes Textus
- 1815 : "On the size best adapted for achromatic glasses" in Philosophical Magazine vol. 46 (1815) pp. 122–129
- 1817 : Apicius Redivivus, or The Cook's Oracle. Londinii: Bagster, 1817 Textus. Editiones posteriores titulo The Cook's Oracle editae: 4a ed. 1822; Nova ed. 1827
- 1821 : The art of invigorating and prolonging life ... and peptic precepts. 2a ed. Textus
- 1824 : The Economy of the Eyes Textus
- 1827 : The Traveller's Oracle. 2 voll. pars 1 pars 2
- 1829 : The Housekeeper's Oracle, or Art of domestic management Textus
Notae
recensere- ↑ William Brown Kitchiner, Fancy's First, or Tender trifles. Londinii, 1829. De patre vide pp. xi-xii
Bibliographia
recensere- G. C. Boase, "Kitchiner, William, M. D. (1775?–1827)" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~) (1892)
- Tom Bridge, Colin Cooper English, William Kitchiner, regency eccentric. 1992
- W. Jerdan, Men I Have Known (1866) pp. 282–287
- Anita McConnell, "Kitchiner, William (1778–1827)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
- F. Schiller, "Haslam of “Bedlam”, Kitchiner of the “oracles”: two doctors under mad King George III and their friendship" in Medical History vol. 28 (1984) pp. 189–201