Vinum Campanicum[1] vel Campanum[2] e Campania oritur, quae inter praecipuas vinorum Francicorum regiones enumeratur. Hic autem nostro tempore vinum singulae speciei provenit, Latine Campanicum bullans[1] appellatum. Per omnem fere terrarum orbem venundatur, sed in ipsa productionis regione emporia praecipua Durocortorum et Sparnacum habet. Agei in hac regione provenit et vinum rubrum, olim "Aynium" nuncupatum, et vinum bullans inter meliora Campaniae omnis aestimatum.

Poculum Campanici bullantis

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 "Campanicum ... Campanicum bullans": Gulielmus Schuetz, De vino: dissertatio inauguralis medica (Berolini, 1829) p. 32
  2. "vinum Campanum seu Rhemense": Salins (1702) p. 10; vide etiam titulum huius operis

BibliographiaRecensere

 
Forma vinetorum Campanicorum
Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus externiRecensere