Pectinidae (ex pectine) sunt familia marinorum molluscorum bivalvium ad ostreas cognatorum. Eae sunt hermaphrodita, quorum gonades? primum maturescunt. Pectinidae se valvibus per aquam propellere possunt, et se ad saxa aliasque res solidas bysso adfingere possunt, vel tantum humi iacent. Omnes orbis terrarum oceani permulta exempla praebent, et nonnullis speciebus est momentum commercii.


Classis : Bivalvia 
Ordo : Ostreoida 
Subordo : Pectinina 
Superfamilia : Pectinoidea 
Familia : Pectinidae 
Wilkes, 1810
   
Palaeontologia
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.

Morphologia

recensere

Testae Pectinidarum plerumque in duobus valvibus consistunt, quae sunt rotunda ad ovata, valve dextro ferme inflatiore quam valve laevum. Valvia fiunt angustioria et punctata prope umbones, quibus sunt in ambobus lateribus complanatae extensiones triangulares, auriculae appellatae. Superior auricularum margo aliquantulum rectam cardinis lineam effingit. Eminent umbones super hac linea paulum. Testae plurimarum Pectinidarum costas radiales et dorsa concentrica habent.Paucarum autem specierum testae leves sunt. Ctenolium est gravis proprietas, quae Pectinidas ab omnibus aliis familiis distinguit.

Distributio et habitatio

recensere

Pectinidae in omnibus orbis terrarum oceanis habitant, sed maximus specierum numerus in regione Indo-Pacifica vigent. Plurimae Pectinidarum species in aquis humilibus a linea aestus recessus ad 100 m habitant, sed aliae profundiorem aquam anteponunt. Quamquam aliquae species in angustissimis circumiectibus habitant, plurimae varias opportunitates petunt et in variis condicionibus vivere possunt. Pectinidae inveniri possunt intra, super, subque saxa, curalium, rudus, gramen marinum, phaeophyceas, harenam, et lutum. Specimina adulta ad substratum bysso adfiguntur vel adligantur, dum alia libere natant.

Fossilia

recensere

Historiae fossilium Pectinidarum sunt permultae species et specimina. Antiquissima fossilia nota Pectinidarum verarum (quibus fuit ctenolium) a Triassico abhinc annorum 200 milliones inveniuntur.[1] Antiquissimae species divisae sunt in duo greges, quorum alii, Pleuronecti (von Schlotheim, 1820), fuit exterior paene levis, dum alii, Praechlamidi? (Allasinaz, 1972), fuerunt costae radiales (vel costulae) et auriculae.[2] Fossilia etiam significant Pectinidas aliquando fuisse instabiles; qui, "speciosissima" Mesozoici familia, paene evanuisse ante Cretaceum exeuntem. Superstites se per Tertiarium rapide evolvebant. Paene 7000 nominum specierum et subspecierum pro Pectinidis fossilibus et recentibus introducta sunt.

Taxinomia et genera

recensere

Sunt plus quam triginta genera et circa 350 species intra familiam Pectinidas. Perscribunt Raines & Poppe (2006) paene 900 nomina specierum quorum plurima dubia vel inrita putantur. Dicunt esse plus quam quinquaginta genera et circa 250 species et subspecies. Quamquam species bene circumscribuntur, attributiones ad subfamilias et genera aliquando sunt ambiguae, et abest scientia accommodata de phylogenia coniunctionibusque specierum, plerumque quia plurimae investigationes solum in morphologiam adultam inquisiverunt (Barucca et al., 2004).

Pinacotheca

recensere
  1. Treatise on Invertebrate Paleontology Geological Society of America, Kansas, Part N, Vol. I (1969) p. N348.
  2. T. R. Waller, (1993), "The evolution of Chlamys (Mollusca: Bivalvia: Pectinidae) in the tropical western Atlantic and eastern Pacific," American Malacological Bulletin 10 (2): 195–249.

Bibliographia

recensere
  • Barucca, M., E. Olmo, S. Schiaparelli, et A. Canapa. 2004. Molecular phylogeny of the family Pectinidae (Mollusca: Bivalvia).
  • Raines, B. K., et G. T. Poppe. 2006. "The Family Pectinidae." In A Conchological Iconography, ed. G. T Poppe et K. Groh. Hackenheim: ConchBooks. ISBN 3-925919-78-3.

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
 
Bivalvia

Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes!