Veneroida
Veneroida sunt ordo Molluscorum classis Bivalvium, inter quae nonnullae animalia familiaria, sicut Mytilidae Cardiidaeque marina et nonnulla bivalvia aquae dulcis, inter quae insigniter Dreissena polymorpha.
Veneroidis plerumque sunt valvia crassa, aequalia, isomyariana (h.e., eorum adductores magnitudine sunt aequales). Proprietas subclassis ad quam hic ordo pertinet est tres dentes cardinales. Multae species sunt motiles, contra sessiles; eae autem "filter feeders"? esse solent, quia per par siphonum vescuntur, cum flexa branchiarum structura illius rationis vitae bene adaptata.
Recentiores in systematica molecularia investigationes subiciunt hunc ordinem non esse monophyleticum. Si haec conclusio sustenta erit, ordo post paucos annos veri similiter confringetur.
Classificatio
recensere- Superfamilia Veneroidea
- Superfamilia Astartoidea
- Superfamilia Corbiculoidea
- Superfamilia Tellinoidea
- Superfamilia Arcticoidea
- Superfamilia Cardioidea
- Superfamilia Dreissenoidea
- Superfamilia Galeommatoidea
- Superfamilia Glossoidea
- Superfamilia Lucinoidea
- Superfamilia Mactroidea
- Superfamilia Solenoidea
- Superfamilia Carditoidea
- Superfamilia Gastrochaenoidea
- Superfamilia Cyamioidea
- Superfamilia Chamoidea
- Superfamilia Crassatelloidea
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • Biodiversity • Encyclopedia of Life |
Vide "Veneroida" apud Vicispecies. |