Lacus Magni
Lacus Magni sunt quinque ampliores aquae dulcis lacus, in boreorientali America Septentrionali, secundum finem Canadae et Civitatum Foederatarum siti, qui cum Oceano Atlantico per Viam Marinam Sancti Laurentii et Viam Aquaticam Lacuum Magnorum conectuntur. Ei, in lacubus Superiore, Michigano, Huronorum, Eriarum, Andiatroco consistentes, una sunt maximus lacuum aquae dulcis grex in orbe terrarum notus, quibus sunt 21 centesimas Telluris aqua dulcis superficialis.[1][2][3] Superficies 94250 milia quadrata, volumen (apud datum aquae humilis mensum) 5439 milia cubica est.[4] Lacus a nonnullis civibus Civitatum Foederatarum aliquando Litus Septentrionale, vel Litus Tertium, appellantur.



Situs
recensereLacus Ilinorum omnis terris Civitatum Foederatarum circumcinctus est; ceteros lacus confinium Canadae et Civitatum Foederatarum transit. Litora eorum septentrionalia provinciae Canadensis Ontarioni adscriptae sunt, litora meridionalia civitatibus multis.
Partem Americanam litoris septentrionalis lacus Superioris Minnesota possidet, litora meridionalia inter Visconsiniam et Michiganiam divisa sunt. Lacus Ilinorum partes borealis et orientalis in Michigania sunt, pars occidentalis inter Visconsiniam et Illinoesiam divisa est, extremitatem australem Indiana habet. Lacus Huronum litora australia et occidentalia in Michigania sunt. Lacus Eriei partem austroccidentalem Ohium possidet, austrorientalis inter Pennsilvaniam et Novum Eboracum divisa est. Lacus Ontarii litora australia et orientalia in civitate Novi Eboraci sita sunt.
Hydrographia
recensereLacus Superior re vera in systemate supremus est; per flumen Sanctae Mariae ("rivière Sainte-Marie") aquae eius in lacum Huronum defluunt. Lacus Huronum in duas partes divisum est insulis et paeninsulis, quarum boreorientalis minor Sinus Georgianus ('"Georgian Bay") nominatur. Cum lacu Ilinorum freto Mackinac coniunctum est; sensu hydrographico lacus Huronum (cum sinu Georgiano) et lacus Ilinorum (cum sinu Viridi, "Green Bay") unus lacus figurae complexae est, sed duobus lacuum nominibus partes eius semper nominantur. Per flumen Sanctae Clarae aqua e lacu Huronum in lacum Sanctae Clarae minorem defluit, et ex eo per Detroitum fluvium in lacum Erieum. Niagara flumen ex Erieo in lacum Ontarium fluit, et ex Ontario flumen Sancti Laurentii aquam Lacuum Magnorum in Oceanum Atlanticum aufert.
Nonnullae naves peregrinatoriae
recensereNomen navis | Quo anno facta | Civitas | Nomen navis | Quo anno facta | Civitas | Nomen navis | Quo anno facta | Civitas | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Niagara | 1856 | Civitates Foederatae | Christopher Columbus | 1892 | Civitates Foederatae | Eastland | 1902 | Civitates Foederatae | ||
Milwaukee Clipper | 1904 | Civitates Foederatae | Keewatin | 1907 | Canada | Comet | 1857 | Civitates Foederatae |
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "Great Lakes – U.S. EPA," apud epa.gov (United States Environmental Protection Agency).
- ↑ "Historical Landcover Changes in the Great Lakes Region," capitulum 6 ex LUHNA, apud usgs.luhna.
- ↑ Ghassemi, Fereidoun, Inter-Basin Water Transfer (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2007), ISBN 0-521-86969-2.
- ↑ [http://www.epa.gov/glnpo/physfacts.html "Great Lakes: Basic Information: Physical Facts," apud epa.gov (United States Environmental Protection Agency).
Bibliographia
recensere- Anin, Peter. 2006. The Great Lakes Water Wars. Island Press. ISBN 1-55963-087-6.
- Beltran, R., et al. 1995. The Great Lakes: An Environmental Atlas and Resource Book. United States Environmental Protection Agency and Government of Canada. ISBN 0-662-23441-3.
- Coon, W. F., et R. A. Sheets. 2006. Estimate of Ground Water in Storage in the Great Lakes Basin, Relatum Investigationum Scientificarum 2006–5180. Department of the Interior, U.S. Geological Survey.
- Grady, Wayne, Bruce M. Littel, et Emily S. Damstra. 2007. The Great Lakes: the natural history of a changing region. David Suzuki Foundation. ISBN 978-1-55365-197-0.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lacus Magnos spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 45°45′0″N 84°0′0″W • OpenStreetMap • Store norske Lexikon |
- "Alliance For The Great Lakes," greatlakes.org
- Environment Canada, apud ec.gc.ca (situs publicus)
- "Great Lakes Coast Watch," apud coastwatch.msu.edu
- "Great Lakes Commission," glv.org
- "Great Lakes Dive Sites," conspectus in Magnos Lacus, divinglore.com
- "Great Lakes Echo," greatlakesecho.org
- "Great Lakes Environmental Research Laboratory," gleerl.noaa.gov (U.S. Department of Commerce: NOAA)
- "Great Lakes Information Network," great-lakes.net
- "Internation Joint Commission – Canada and United States," ijc.org
- "International Association for Great Lakes Research," iaglr.org
- Lacus Magni, epa.gov (United States Environmental Protection Agency, situs publicus)
- "Maritime History of the Great Lakes," maritimehistoryofthegreatlakes.ca
- De vita fera, on.ec.gc.ca