Lacus Erieus

lacus in Canada
(Redirectum de Lacus Eriarum)

Lacus Erieus[1] area superficiali est quartus a maximo lacu ex quinque Lacubus Magnis in America Septentrionali et undecimus a maximo in omne orbe terrarum.[2] Lacus volumine aquae est maxime meridianus, maxime humilis, minimusque Magnorum Lacuum.[3][4] Finitur ad septentriones ab Ontarione provincia Canadiensi, ad meridiem ab Ohio, Pennsilvania, et Novo Eboraco in civitatibus Civitatum Foederatarum, et ad occidentem a civitate Michigania.

Lacus Erieus (caeruleo berolino pictus) et alii Lacus Magni.
Despectus in Lacum Erieum ex satellite anno 2007. Photographema ex NASA.

Lacus appellatur ex tribu Eria[5] Indianorum Americanorum qui secundum eius litus meridianum olim habitabant.[3] Effluvum e lacu vim hydroelectricam Canadae Civitatibusque Foederatis praebet, cum ingentes apud Aquas Cadentis Niagarenses turbinas? verset.[6]

Chad Fraser, scriptor Canadiensis, in libro Lake Erie Stories, regionem verbis exsequitur "refugium apricissimum, paene tropicum."[7][8] Margarita Atwood, scriptor mythistoriarum et poeta, lacum sic describit: "Magnus, planus, pulcher, rabiebus inexspectatis obnoxius, locis languidis praeditus—sicut oculi Roberti Mitchum."[9]

Pactio Magnorum Lacuum

recensere
 
Lacus Erieus hieme visus.

Anno 2005 civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembri 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

Urbes notabiles

recensere

Maximae urbes secundum litus lacus sitae sunt

Despectus panoramicus in Lacum Erieum ex Litore Septimo (Anglice Waterworks Beach) in Vivario Civitatis Presque Isle (Presque Isle State Park) in Comitatu Erieo Pennsilvaniae.

Nexus interni

  1. "Lacus Erieus": Ioannes Luyts, Introductio ad geographiam novam et veterem (1692) (p. 701 apud Google Books); "Erieus Lacus": Dictionnaire géographique universel (1701) (p. 407 apud Google Books).
  2. Large Lakes of the World (Magni Orbis Terrarum Lacus), apud Factmonster.com.
  3. 3.0 3.1 Lake Erie – Facts and Figures, Great Lakes Information Network.
  4. Erie, Lake, Factmonster.com.
  5. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  6. "From Honeymoon City to Hydro City". CBC Digital Archives. 25 Augusti 1957 .
  7. Anglice "sun-drenched, nearly tropical retreat."
  8. The Windsor Star (24 Novembris 2008). "Author's imagination stoked by Lake Erie tales". Canada.com .
  9. Margaret Atwood (19 Ianuarii 2008). "On Lake Erie's demise". The Star .

Bibliographia

recensere
  • Assel, R. A. 1983. Lake Erie regional ice cover analysis: preliminary results. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 48. Ann Arbor Michiganiae: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.
  • Bolsenga, S. J., et Charles E. Herdendorf, eds. 1993. Lake Erie and Lake St. Clair Handbook. Detroiti: Wayne State University Press. ISBN 0-8143-2470-3.
  • Fraser, Chat. 2008. Lake Erie Stories: Struggle and Survival on a Freshwater Ocean. Dundum. ISBN 978-1-55002-782-2.
  • McGucken, William. 2000. Lake Erie Rehabilitated: Controlling Cultural Eutrophication, 1960s–1990s. Acroniae: University of Akron Press. ISBN 1-884836-57-7.
  • Saylor, J. H., et G. S. Miller. 1983. Investigation of the currents and density structure of Lake Erie. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 49. Ann Arbor Michiganiae: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Eriarum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°15′0″N 80°59′59″W • OpenStreetMap • 5153380 GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "1075813" apud USGS • Treccani • Большая российская энциклопедия