Leaves of Grass ('Folia graminis') est congeries poematum Gualterii Whitman, poetae Americani (1819–1892). Prima editio anno 1855 prolata est, sed Whitman reliquum vitae suae libro scribendo degit,[1] quem per nonnullas editiones usque ad mortem retractavit. Inter poemata notissima in congerie sunt "Song of Myself," "I Sing the Body Electric," "Out of the Cradle Endlessly Rocking," et in editionibus posterioribus "When Lilacs Last in the Dooryard Bloom'd," elegia Praesidis Abrahami Lincoln, caede necati.
Liber innotuit disceptatione delectationis in corporis voluptatibus cum tales ostentationes candidae pravae haberentur. Cum multum poesis prioris, praecipue poesis Anglica, symbolismo, allegoriae, et meditationi de rebus religiosis et spiritualibus confisisset, Leaves of Grass (praesertim editio prima) corpus humanum et mundum materialem audacter auxit. Poemata Whitmaniana, a Radulpho Waldo Emerson et transcendentalismo mota (ipse progenies romanticismi), naturam partesque singulorum hominum in ea actas laudant. Multo autem sicut Emerson, Whitman personam mentis vel animae non imminuit; potius, formam humanam mentemque humana tollit, quarum ambas laudationis poeticae dignas aestimat.
- Callow, Philip. 1992. From Noon to Starry Night: A Life of Walt Whitman. Sicagi: Ivan R. Dee. ISBN 0-929587-95-2.
- Kaplan, Justin. 1979. Walt Whitman: A Life. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-671-22542-1.
- Loving, Jerome. 1999. Walt Whitman: The Song of Himself. University of California Press. ISBN 0-520-22687-9.
- Miller, James E., Jr. 1962. Walt Whitman. Novi Eboraci: Twayne Publishers.
- Reynolds, David S. 1995. Walt Whitman's America: A Cultural Biography. Novi Eboraci: Vintage Books. ISBN 0-679-76709-6.