Gulielmus Strachey (natus die 4 Aprilis 1572—sepultus 16 Augusti 1621) fuit scriptor Anglicus cuius opera inter primos fontes historiae primae deductionis coloniarum in Americam Septentrionalem sunt. Hodie memoria optime tenetur quia particeps fuit in naufragio Bermudae, in insula deserta, navis colonicae Sea Venture, quae ab huracano cum ad Virginiam anno 1609 navigaret capta est. Naufragi, postquam duas naves parvas aedificaverant cum in insula decem menses commorati essent, Virginiam tandem attigerunt. Stracheyanus naufragii coloniaeque Virginianae relatus a plurimis litterarum eruditis fons putatur Tempestatis, ludi scaenici Gulielmi Shakesperii fuisse.

Sonneta Stracheyana Upon Sejanus, in libro Sejanus His Fall Beniamini Jonson (1605) prolata.

Strachey sonnetam "Upon Sejanus" composuit,[1] in editione anni 1605 prolata Sejanus His Fall ludi scaenici anni 1603 a Beniamino Jonson docti.[2][3]

Adnotationes

recensere
  1. "Upon Sejanus," Encyclopedia Virginia[na].
  2. Woodward 2009:3.
  3. Jonson 1616

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere