Stephanus King
Stephanus King die 21 Septembris 1947 in Portlandia Cenomannicae natus est. Universitatem Mainensem frequentavit. Est scriptor Americanus fabularum generis horrifici, Romanensium, et brevium.
King anno 1975 fabula Romanensi Carria inscripta primum illustrior factus virginem finxit viribus telecineticis quae dicuntur iniurias inimicorum ulciscentem. Quae fabula anno 1976 in pelliculam argumentam conversa est. Proxima fabella popularissima Radiandum inscripta anno 1977. King familiam fecit hieme in montibus Coloratis in deversorio deserto degentem, cuius familiae filius divinus vexatur speciebus, dum pater paulatim fit insanus. Etiam illa fabula anno 1980 pellicula Stanleii Kubrick cinematographi illustrissimi et postea anno 1997 miniseriei televisionariae argumenta erat. Inter ceteros King libros populares numerandi sunt Cudzo anno 1981 (cum pellicula anni 1983) et Christina anno 1983 (cum pellicula anni 1983) et popularissimum illud et anxietatis incutientissimum Id anno 1985 in lucem editum (cum miniserie anni 1990).
Neque vero Romanenses generis horrifici tantum conscripsit, sed fabulas etiam de hominibus res adversas perpessis commentatus est, quae ad vitam veram magis respiciunt. In eis numeremus illam Redemptio Shawshank carceris inscriptam (cum pellicula anni 1994) et Millarium viride (cum pellicula anni 1999), quarum utraque King de hominibus innocentibus in custodiam coniectis narravit.
In Libro de Superlativis Mundialibus Ginnessio scriptorem inter eos, qui nunc sunt, nullum esse affirmant, cuius e fabularum argumentis plures adaptationes cinematographicae sumptae sint quam ex illis Stephani King.
Bibliographia
recensere- Alison Flood, "Stephen King's PEN award is no occasion for horror" in The Guardian (15 Ianuarii 2018)