Iacobus Whitcomb Riley
Iacobus Whitcomb Riley (7 Octobris 1849—22 Iulii 1916) fuit scriptor, poeta, et auctor optime veniens Americanus. Qui vivus poeta Hoosier et poeta puerorum ob eius opera dialecto scripta et poemata pro pueris vicissim appellabatur. Sua poemata iocosa vel sentimentalia esse solebant, et ex circa mille poemata quae Riley duxit, maior pars dialecto utuntur. Inter sua opera notissima sunt "Little Orphant Annie" ('Annita orba parva') et "The Raggedy Man" ('Homo pannosus').
Partim ob litteras commendaticias Henrici Wadsworth Longfellow, opera pro diariis in Indiana constitutis decennio 188 exeunte habuit. Riley, alcoholi deditus, numquam mulierem duxit nec liberos procreavit, sibique dedecori fuit anno 1888, cum nimis ebrius esset ut contionem publicam haberet.
Riley auctor optime veniens decennio 190 factus est. Sua poemata pueris destinata in librum conlecta est, illustrationibus ab Howardo Chandler Christy adumbratis; liber, nomine Rhymes of Childhood ('Rimae pueritiae'), populo fuit gratissimus, et milliones exemplorum venitae sunt.
Principale Riley legatum aestheticum et sociologicum fuit excogitatio identitatis culturae medii occidentis adiuta et res quae Aetati Aureae Litterarum Indianae profuit. Cum aliis suae aetatis scriptor, vultum in peius fictum hominum medii occidentis creare adiuvit, et commune litterarium condere adiuvit quod opera orientalium hominum litteratorum aemulabantur. Hodie sunt multa monumenta Riley dicata, inter quae Valetudinarium Puerorum Iacobi Whitcomb Riley.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Bodenhamer, David J., Robert Graham Burrows, et David Gordon Vanderstel. 1994. The Encyclopedia of Indianapolis. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-31222-1.
- Cottman, George S. 1918. Some Reminiscences of James Whitcomb Riley. Indiana Magazine of History 14(2):99–107. In JSTOR.
- Crowder, Richard. 1957. Those Innocent Years. Indianapoli: Bobbs-Merrill Company.
- Greasley, Philip A. 2001. Dictionary of Midwestern Literatures. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 978-0-253-33609-5.
- Van Allen, Elizabeth J. 1999. James Whitcomb Riley: A Life. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-33591-4.
Nexus externui
recensere- Cambridge History of English and American Literature, vol. 17, www.bartleby.com
- Carter, Jared. Still Another Look at Jim Riley, www.the-growler.com (commentarius biographicus)
- Dux Congerierum Rileyanarum in Bibliotheca Lilly, www.iub.edu (Universitas Indianensis)
- Museum Domus Iacobi Whitcomb Riley, www.rileykids.org
- Riley Children's Foundation, www.rileykids.org
- Songs O' Cheer, www.oldfashionedamericanhumor.com
- Thesauri Bibliothecae Civitatis Indianae, cdm1819-01.cdmhost.com]
- The James Whitcomb Riley Digital Collection, ulib.iupui.edu (Bibliotheca Universitatis IUPUI)
- Opera auctore "James Whitcomb Riley" apud gutenberg.org reperta
- James Whitcomb Riley Recordings, digitallibrary.imcpl.org (17 recordings from 1912 of James Whitcomb Riley reading his poems)