The American Crisis ('Discrimen Americanum') est series sedecim libellorum Thomae Paine, philosophi et auctoris aetatis illuminationis saeculi duodevicensimi, primum ab anno 1776 ad annum 1783 per Res Novas Americanas divulgatorum saepeque The Crisis ('Discrimen') appellatorum. Tredecim libelli numerati annis 1776 et 1777 divulgati sunt, et tres alii inter 1777 et 1783.[1] Primus libellus in Pennsylvania Journal divulgatus est.[2] Paine hos libellos subscripsit pseudonymo Common Sense ('Communis Sensus').

Prima pagina primae editionis primi voluminis.

Hi libelli eodem tempore initii Rerum Novarum Americanarum erant, cum coloni Americani confirmatione egebant. Paine, sicut multi alii politici et eruditi, colonos noscens Bellum Libertatis Americanum sustinere non gratuito, orationem scripsit quam homines vulgares intellegere possent, philosophiam liberalem facillime asseverantem. Etiam Deum Christianum citare ausus est, eum affirmans bellum contra Britanniarum Regnum bellum sustenturum esse. Eius scripta animos colonorum confirmaverunt, ad populi Anglici iudicium iustitiae provocaverunt, res de quibus bellum agebatur deliquaverunt, suasoresque pacis componendae vituperaverunt. Primum volumen verbis iam notissimis incipit: "Haec sunt tempora quae animas hominum experiuntur."[3]

  1. Paine 1945:48.
  2. "Thomas Paine publishes American Crisis - Dec 19, 1776," history.com.
  3. Anglice: "These are the times that try men's souls" (vide picturam).

Bibliographia

recensere
  • Paine, Thomas. 1945. The Complete Writings of Thomas Paine, vol. 2, ed. Phillip S. Foner. Novi Eboraci: Citadel Press.
  • Paine, Thomas. 1978. Political writings / Thomas Paine, ed. Moncure Daniel Conway; illust. Robert Borja. Franklin Center Pennsilvaniae: Franklin Library.

Nexus externi

recensere