Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Vladimirus Nabokov
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Nabokov: imago
Vladimirus Nabokov: subscriptio
Nativitas: 10 Aprilis 1899; Petropolis
Obitus: 2 Iulii 1977; Montreux
Patria: Imperium Russicum, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Владимир Владимирович Набоков

Officium

Munus: mythistoricus, Poëta, Scriptor, zoologist, Interpres, playwright, Autobiographus, scriptor scaenicus, lepidopterista, professor, literary critic, diurnarius, science fiction writer, chess composer, chess player
Patronus: Universitas Harvardiana, Universitas Cornelliana, Collegium Wellesleianum

Consociatio

Religio: agnosticismus

Familia

Genitores: Vladimir Dmitrievich Nabokov; Elena Ivanovna Rukavishnikova
Coniunx: Véra Nabokov
Proles: Dmitri Nabokov, Dmitry Vladmirovich Nabokov
Familia: House of Nabokov

Memoria

Laurae: John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship
Sepultura: Clarens
Mansio Petropoli ubi V. V. Nabokov natus est anno 1899

Vladimirus Vladimiri f. Nabokov (Russice Владимир Владимирович Набоков, tr. Vladimir Vladimirovič Nabokov ; natus Petropoli die 10 [22] Aprilis 1899; mortuus Lausonii die 2 Iulii 1977) fuit scriptor mythistoriarum, commentationum, pellicularum, et carminum in linguis Russica et Anglica.

VitaRecensere

Fuit filius Vladimiri Demetrii f. Nabokov viri publici uxorisque Helenae Ioannis filiae Rukavišnikovae. Anno 1917, rebus novis in Russia motis, cum patre et matre in paeninsulam Crimeam, postea in Germaniam fugit. Berolinum usque ad annum 1937 habitabat, sed annis ab 1922 ad 1924 discipulus erat in Collegio Sanctae Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis, ubi carmina et Anglice et Russice scripsit. Pater ab inimicis politicis anno 1924 necatus est. In matrimonium duxit Veram Slonim die 15 Aprilis 1925. In Germania ut paedagogus salarium merebat, cum mythistorias et carmina in lingua Russica nomine "Vladimir Sirin" scriberet.

Cum muliere (ex stirpe Iudaeo nata) e Germania in Franciam fugit, et ibi Lutetiam habitabat, sed, exercitu Germano Franciam debellante, rursus ad Novum Eboracum migraverunt anno 1940. Usque id tempus Russice scribens, mythistorias Anglice componere coepit. Fuit professor litterarum Russicarum in Collegio Wellesley et postea Universitate Cornelliana. Ex Lolita, mythistoria magni momenti, anno 1954 edita, Nabokov factus est dives, et in Helvetiam recedit, ubi Montreux in urbe habitabat, et mortuus est anno 1977.

Opera selectaRecensere

 
Statua Nabokoviana Montreux in urbe Helvetiae constituta.
  • Машенька (Maria carissima, 1926)
  • Король, дама, валет (Rex, regina, eques, 1927–1928)
  • Защита Лужина (Defensio Lužiniana, 1929–1930)
  • Соглядатай (Conquisitor, 1930)
  • Подвиг (Athlon, 1932)
  • Камера обскура (Camera obscura, 1932)
  • Отчаяние (Desperatio, 1936)
  • Приглашение на казнь (Invitatio ad supplicium, 1938)
  • Дар (Donum vel Ingenium, 1937–1938)
  • Despair (1937), versio Anglica Desperationis, ab auctore ipso confecta
  • The Real Life of Sebastian Knight (Vita Sebastiani Knight vera, 1941)
  • Nikolai Gogol (Nicolaus Gogol, 1944)
  • Bend Sinister (1947)
  • The nearctic members of the genus Lycaeides Hübner (Lycaenidae, Lepidoptera) (1949)
  • Conclusive Evidence (1951), Speak, Memory (Dic, o memoria, 1954), Другие берега (Orae alienae, 1967), de vita sua
  • Lolita (1955)
  • Pnin (1957)
  • Pale Fire (Ignis pallidus, 1962)
  • Лолита (1967), versio Russica Lolitae ab auctore ipso confecta
  • Ada or Ardor: A Family Chronicle (Ada, vel Ardor: Chronicon familiae, 1969)
  • Transparent Things (Res perlucidae, 1972)
  • Look at the Harlequins! (Harlequinos[1] specta, 1974)
  • The Original of Laura (Laurae exemplar authenticus?, 1977)

Versiones a Vladimiro Nabokov confectaeRecensere

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

 
Editionis carminum Nabokov titulus, Petropoli 1916
  • Nabokov, Dmitri, ed. 1995. The Stories of Vladimir Nabokov. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-81722-1
  • Field, Andrew. 1986. The Life and Art of Vladimir Nabokov. Novi Eboraci.
  • Wood, Michael. 1994. The Magician's Doubts: Nabokov and the risks of fiction. Londinii: Chatto and Windus
  • Долинин, Александр. 2004. Истинная жизнь писателя Сирина: Работы о Набокове. Petropoli: Академический проект

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Nabokov spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • biography/V-D-Nabokov Encyclopædia Britannica • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
  • Carmina Vladimiri Nabokov iuvenilia, Petropoli anno 1916 edita, apud Vicifontem (Russice)