Carolinae sunt Carolina Septentrionalis et Carolina Meridiana, civitates Civitatum Foederatarum, una comprehensae. Numero civium commixto (9 535 483 in Carolina Septentrionali et 4 625 364 in Carolina Meridiana), Carolinis anno 2010 fuerunt numerus civium 14 160 847. Carolinae, si essent singula Civitatum Foederatarum civitas, quinta post Californiam, Texiam, Novum Eboracum, et Floridam essent. Carolinae rite fuerunt Provincia Carolina per primam Civitatum Foederatarum aetatem colonicam, ab anno 1663 ad annum 1710, antequam terra habebatur pars Coloniae et Dominionis Virginiae, ab anno 1609 ad annum 1663. Provincia, ex Rege Carolo I appellata, in Carolinam Septentrionalem et Carolinam Meridianam anno 1729 divisa est, sed de vero divisionis tempore homines inter se disceptant.[1]

Wikidata Carolinae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 34°48′17″N 79°40′31″W

Gestio

Procuratio superior: Civitates Foederatae Americae

Geographia

Superficies: 85 839 Mille passus quadratum

Tabula aut despectus

Carolinae: situs
Carolinae: situs
Fines secundum diploma Provinciae Carolinae, 1663. Tabula Anglice signata.
A New Description of Carolina, tabula geographica a Francisco Lamb scalpta (Londinii: Thomas Basset et Ricardus Chiswell, 1676). Tabula Anglice et Latine signata.

Diploma anni 1663 territorium definivit Anglicam coloniam proprietariam, cuius iura octo nobilibus Anglicis adsignavit, Dominis Proprietoribus Carolinae appellatis, Provinciam Carolinam constituentibus:

Nexus interni

Adnotationes

recensere

Bibliographia

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!