Culpa, ut scribit Aegidius Forcellini, est "labes, macula, noxa, quae ex malefactis oritur, peccantemque reum iacit, ac reprehensione et poena dignum: item universim delictum, peccatum, omissio officii."

In lege civili distinguuntur lata culpa, levis culpa, ac levissima culpa. Culpa dolo malo, qui calliditatem vel falliciam significat, opponitur.[1]

Culpa, cum peccato coniuncta, est notio magni momenti in pluribus religionibus. Exempli gratia, in prece "Confiteor" missae Catholicae Romanae sacerdos dicit "quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa," sibi pectus ter percutiens.

LocutionesRecensere

  • "Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest."[2]
  • "Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti."[3]
  • "Culpa lata dolo aequiparatur."[1]
  • "Culpa tenet [teneat] suos auctores."[1]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Henry Campbell Black, A Law Dictionary, 2a editio (1910), p. 304.
  2. Iulius Paulus, Digesta Iustiniani 50.17.50.pr.1.
  3. Pomponius, Digesta Iustiniani 50.17.36.pr.1.