Novella (fabula)[1] est narratio in prosa (raro in versibus) longitudine mediocri. Distinguitur argumento astricto, forma clara, concentratione thematica.

Xylographia pro novella Dietegen und seine Armbrust Godofredi Keller

Definitio difficilis

recensere

Secundum Goethium sit in centro res gesta inaudita, quae veritatem cum curiositate iungit. Saepe fiunt quasi turbinatio usque peripetiam dramati similem sive circumlatio circa notionem centralem. Accidit, ut novellae cyclis adunentur sive intra thoracem narratorium evolvantur. Ea technica scriptores facile contextus historicos socialesve condunt. Dissidens autem est huius generis definitio, quae melius ex negativo fiat. Quod cum ita sit, ratio curtata permittit lectionem attentam unose faciendam.

Conditor novellae habetur Iohannes Boccacius. Multas bonas novellas scripsit etiam Otho Ludwig.

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, tertia editio, Saraviponti 1991, p. 400

Nexus externi

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!