Gulielmus Seward Burroughs II, brevius Gulielmus S. Burroughs,[2] Anglice etiam William Lee appellatus (natus 5 Februarii 1914; mortuus 2 Augusti 1997), fuit scriptor mythistoriarum, scriptor fabularum brevium, libellista, pictor, et exsecutor spoken word Americanus. Primarius Aetatis Prostratae persona et maior auctor postmodernista, habetur "unus ex mordacibus civilitate, in potentibus cultura, novantibus saeculi vicensimi artificibus."[3][4] Sua vis varietatem culturae popularis et litterarum affecisse habetur. Duodevicensimas mythistorias et novellas, sex congeries fabularum brevium, et quattuor congeries libellorum conscripsit. Quinque libri eius conloquiorum et epistolarum prolati sunt. Conlaboravit in propositis et recordationibus cum permultis exsecutoribus etmusicis, saepe in pelliculis apparuit.

Gulielmus S. Burroughs. Impressio a Christiano Tonnis anno 1999 facta.
William S. Burroughs et Iacobus Grauerholz in via postica pone Jazzhaus Laurentiae Kansiae (1996) ambulant.
Burroughs cum David Woodard, et Somniorum-machnia, circa 1997[1]

Ortus est familiae diviti Sancti Ludovici Missuriae, nepos Gulielmi Seward Burroughs I, inventoris et conditoris Societatis Burroughsianae, et filius Ivy Lee, matris fratris et administratoris coniunctionum publicarum. Ipse puer libellos et ephemerides scribere coepit. Anno 1932 domum reliquit ad intrandam Universitatem Harvardianam, Anglicae et anthropologiae ut postgraduatus studuit, et deinde scholam medicam Vindobonae frequentavit. secundo bello mundano commoto, ab Officio Operum Artis Belli Gerendi et Classe Civitatum Foederatarum anno 1942 reiectus, ex societate communi excidit seque medicamentis dedit, cum varia opera conficeret. Anno 1943 Novi Eboraci degens, Alano Ginsberg et Ioanni Kerouac favit, mutuo potentia fundamenta quae Aetas Prostrata, motus contraculturalis, facta sunt.

Multum sui operis est semiautobiographicum, plerumque ex suis experientiis heroino deditus cum Mexicopoli, Londinii, Lutetiae, Berolini, Tingiti in Maroco, atque in Silva Pluviali Amazonica Americae Australis habitaret. Burroughs, quamquam Junkie suam primam mythistoriam confessionalem (1953) prospere gessit, fortasse notissimus est pro Naked Lunch (1959), mythistoria tertia et opere controversissimo, quod in iudicium ob leges sodomiae vocatum est. Una cum Brion Gysin, in commune iudicium litterariam rationem scissam accommodavit in The Nova Trilogy (1961–1964) et aliis operibus. Anno 1983, electus est sodalis Academiae Americanae et Instituti Artium et Litterarum, et anno 1984 Ordo Artius et Litterarum ei a Francia concessus est.[5] Ioannes Kerouac eum appellavit maximum saturae scriptorem post Ionathan Swift."[6][7] famam evocans quam suae aeternae systematum moralis, politici, et oeconomici societatis Americanae hodiernae subversioni attribuit,[4] sardonicismo saepe obscure dicace articulatam. J. G. Ballard habuit Burroughs esse "scriptorem maximi momenti, qui post secundum bellum mundanum exstitit,"[8] ac Normannus Mailer eum declaravit "solum scriptorem Americanum, qui a Genio possessum esse intellegi possit.[9][7]

Burroughs unum genuit filium, Gulielmum Seward Burroughs III (1947–1981), ex Ioanna Vollmer uxore altera. Vollmer Mexicopoli anno 1951 mortua est, Burroughs homicidii convicto, quod eventum scripta eius alte penetravit. Burroughs, infarctum cordis patiens domi Laurentiae in Kansia anno 1997 mortuus est.

Universitas Harvardiana

recensere

Burroughs scholam superiorem anno 1932 finivit in Taylor School Clayton Missuriae, et Cantabrigiam migravit ut gradum in artibus peteret in Universitate Harvardiana, ubi se cum Domu Adamsensi coniunxit. Gradum A.B. anno 1936 abstulit.

Momentum in arte

recensere

Qui Burroughs moverunt

recensere

Inter artifices qui Burroughs insigniter moverunt sunt Samuel Beckett, Aloisius-Ferdinandus Céline, Iosephus Conrad, Ioannes Black, Ioannes Genet, Brion Gysin, Dashiell Hammett, Henricus Miller, Alfredus Korzybski, Gulielmus Reich, Arthurus Rimbaud, Osvaldus Spengler, Ioannes Paulus Sartre, Ionathan Swift, Tristanus Tzara, Denton Welch.

Quos Burroughs movit

recensere

Inter artifices quos Burroughs insigniter movit sunt Catherina Acker, J. G. Ballard, Clive Barker, David Bowie, Poppy Z. Brite, Curtius Cobain, Dionysius Cooper, David Cronenberg, Ioannes Curtis, Brian Eno, Paulus Di Filippo, Genesis P-Orridge, Gulielmus Gibson, Alanus Ginsberg, Keith Haring, Iacobus Kerouac, Ken Kesey, Marcus Leyner, Lydia Lunch, Normannus Mailer, Alanus Moore, Grant Morrison, Thomas Pynchon, Ludovicus Reed, Will Self, Patricia Smith, Hunter S. Thompson, Augustus Van Sant, Thomas Waits, Irvine Welsh, David Woodard, Robertus Wyatt, Ioannes Zorn.

  1. Chandarlapaty, R., "Woodard and Renewed Intellectual Possibilities", in Seeing the Beat Generation (Jefferson, NC, CFA: McFarland & Company, 2019), pp. 98–101.
  2. Anglice William S. Burroughs.
  3. Anglice "one of the most politically trenchant, culturally influential, and innovative artists of the 20th century."
  4. 4.0 4.1 Junky (Penguin Modern Classics, 2003).
  5. Biographia, The Guardian.
  6. Anglice: "greatest satirical writer since Jonathan Swift."
  7. 7.0 7.1 Naked Lunch: The Restored Text, Harper Perennial Modern Classics (2005). It includes an introduction by J. G. Ballard et appendix of biography and reference to further reading: "About the author", "About the book" and "Read on".
  8. Anglice: "the most important writer to emerge since the Second World War."
  9. Anglice: "the only American writer who may be conceivably possessed by genius."

Bibliographia

recensere

Bibliographia addita

recensere

Materies prolatae

recensere
  • Charters, Ann, ed. 1992. The Portable Beat Reader. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0670838853; ISBN 0140151028.
  • Gilmore, John. 1997. Laid Bare: A Memoir of Wrecked Lives and the Hollywood Death Trip. Searching for Rimbaud. Amok Books.
  • Harris, Oliver. 2003. William S. Burroughs and the Secret of Fascination. Carbondale Illinoesiae: Southern Illinois University Press.
  • Johnson, Robert Earl. 2006. The Lost Years of William S. Burroughs: Beats in South Texas. Texas A&M University Press.
  • Miles, Barry. 1992. William Burroughs: El Hombre Invisible, A Portrait. Novi Eboraci: Hyperion.
  • Sargeant, Jack. 2009. "Naked Lens: Beat Cinema." Ed. 3a. Novi Eboraci: Soft Skull.
  • Schneiderman, Davis, et Philip Walsh. 2004. Retaking the Universe: William S. Burroughs in the Age of Globalization. Londinii: Pluto Press.
  • Stevens, Michael. 2009. The Road to Interzone: Reading William S. Burroughs Reading. Archer City Texiae: Suicide Press.
  • ills, David S. 2013. Scientologist! William S. Burroughs and the Weird Cult. Londinii: Beatdom Books.

Fontes archivales

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum S. Burroughs spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Gulielmum S. Burroughs spectant.