Ionathan Swift
Ionathan Swift (Eblanae in Hibernia die 30 Novembris 1667 natus; ibidem mortuus die 19 Octobris 1745) fuit scriptor satyricus Hibernicus et clericus, qui decanus ecclesiae cathedralis Sancti Patricii meruit,[1] ergo eius commune sobriquet Anglicum, Dean Swift (Decanus Swift). Eius clarissimum opus procul dubio est Gulliver's Travels.
Vita
recensereScepticus inde a pueritia fuit, ut postea facile mira gignere posset. Scholam Kilkenniae frequentans ex anno 1682 Dublini in Collegio Trinitatis studiosus erat et anno 1688 secretarius Gulielmi Temple politici Moor Park in Surria creatus est.
Pro isto viro anno 1697 manifestum concinnavit contra philologum Ricardum Bentley, "Battle of the books," ubi ad instar Batrachomyomachiae pseudo-homericae modum in iucundum veterum querelam in neotericos narravit. Temple anno 1699 defuncto, Swift eius scripta politica edidit, antequam officio aulico non oblato capellanus comitis Berkeleii, Hiberniae regis vicarii, institueretur.
Parochia ad Laracor in Comitatu Midiensi librarum quadringentarum salarium ei quotannis paravit. Notiones eius de Christianarum confessionum rixis (e.g. Catholicorum, Anglicanorum superiorum, dissentientium) optime in libello contumelioso Tale of a tub anni 1704 monstrantur, ubi tresviri Petrus, Martinus, Iacobus nescientes spiritum Christianum pristinum perdidisse videntur.
Coram publico Swift statim libellorum criminosorum auctor illustris factus est. Angliam visitans consuetudinem contraxit cum politicis Whig. Anno 1710 archiepiscopo King, Hiberniae primate, instigante de vectigalibus quibusdam ab humeris Hibernorum amovendis colloquia habuit et verisimiliter ita bene evenerunt, ut in Hiberniam reversus campanarum sonantium ovatione gauderet.
Attamen Anglicae morae desiderio impletus est, ut focis politicis proprior esset. Episcopatu a factione Whigs recusato Swift in gremium conservatorum (Tories) iit, unde sodales pristinos politicos satiris quo acrioribus aggrederetur. Ministri quidam Ionathan Swift pro officiis superioribus dignissimum ante reginam proponebant, quae autem auctorem satiricum promoveri cessabat. Saltem decanatum Sancti Patricii Dublinensis nactus spem irritam modo proprio exaltavit. In Hibernia magis magisque dilectus ulciscebatur cursum honorum prohibitum opere Drapier's letters (1723) in ministros Anglicos cunctatores atque non ad rectionem terrae infelicis aptos.
Ambitio vix satisfacta amore tragico aggravata est. Namque Ionathan iam dudum cum Esther Johnson, quam Stellam nuncupavit, amicitiam colebat, quam in domo Gulielmi Temple cognoverat (confer eius opusculum Journal to Stella). Postea ardebat pro docta Londiniensi Esther van Homrigh (Vanessa) cui consuetudines cum Esther altera numquam confessus est. Vanessa eum post matris mortem in Hiberniam secuta est, ubi litterae quaedam omnia abominanda detegebant. Vanessa anno 1723 tristitia confecta mortuus est et paulo post anno 1728 Stella quoque naturae concessit, quam Swift interim clam ductitaverat.
Ante mortem Ionathan Swift ipse Latine suuum epitaphium scripsit.
Gravitudo
recensereTunc Swift iam intentus erat in opere magno conficiendo praetitulato Gulliver's Travels, quod in lucem prolatum est anno 1726, omnibus mirantibus. Lingua simplici atque quotidiana, narratione seria atque sincera satiras contra nefaria dynastica et politica (in libro primo apud gnomos), contra arrogantium errores (tomo in secundo apud Brobdignagos), contra doctos inurbanos atque miserandos (libro in tertio), contra humanitatem nauseas efficientem (tomo in quarto). Liber is partim valde acer volubilitate et narrationum scaturigine maxima excellit; sed etiam corda infantium adulescentiumque captat ut fabularum mirificarum collectio.
Annis novissimis Swift vecordia correpta est. Eius corpus in ecclesia decanatus ad Sanctum Patricium Dublini sepultum est.
Pelliculae secundum eius fabulas
recensere- 2010: Gulliver's Travels
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |