Salarium
Salarium est adiectivum qualitatem alicuius rei indicans: res ad salem pertinens vel a sale tracta. Ita via Salaria sali transportando serviebat.
Sed imprimis salarium fuit stipendium et merces, quae primo specie certi modi salis militibus et itinerantibus magistratibus praeberi solebat. Postquam instar salis praemium pecuniarium datum est, tamen vocabulum salarium non abolevit, sed cum eadem significatione perduravit. Etiam medicis tale salarium porrigebatur. Temporibus imperatorum senatores minus locupletes salarium annuum acceperunt. Salariarius erat, ut pensionem salarii meritus, miles legionarius.
Nomen salarii perduravit usque ad nunc in linguis hodiernis mercedem et praemium labore meritum significans, velut italice salario , francice salaire, theodisce Salär, anglice salary.