Ora Orientalis Civitatum Foederatarum

Ora Orientalis Civitatum Foederatarum est orientalissima ora maritima Civitatum Foederatarum, secundum ripas Oceani Atlantici patens. Civitates quibus est litus secundum Oram Orientalem sunt, a septentrionibus ad meridiem, Cenomannica, Nova Hantonia, Massachusetta, Rhodensis Insula, Connecticuta, Novum Eboracum, Nova Caesarea, Delavaria, Terra Mariae, Virginia, Carolina Septentrionalis, Carolina Meridiana, Georgia, et Florida.[1]

Maiores urbes secundum orientalem oram maritimam. Tabula Anglice signata.

Toponymia et compositio

recensere

Nomen Orae Orientalis a notione Civitates Foederatas duo litora maritima habere deducitur, quorum unum in occidente, unum in oriente patet. Regio saepe etiam appellatur Ora Atlantica et Ora Maritima Atlantica quia ora maritima iuxta Oceanum Atlanticum iacet. Mons Viridis, Pennsylvania, et Districtus Columbiae nulla litora maritima habent, sed cum civitatibus Orae Orientalis usitate disponuntur, ob eorum locum proprium in Civitatibus Foederatis Boreorientalibus et Nova Anglia.[2]

Nexus interni

  1. Tabula generalis ex National Atlas of the United States, www.nationalatlas.gov (2003).
  2. "NOAA Chart Locator". National Oceanographic and Atmospheric Administration .