Aperire sectionem principem
Pagina titularis editionis primae, 1776.

Common Sense[1] ('Iudicium Commune', 'Intellectus Commune') est libellus a Thoma Paine annis 1775 et 1776 scriptus, qui homines in Tredecim Coloniis movit ad libertatem a Britanniarum Regno aestate anni 1776 declarandam et defendandam. Libellus in lingua lucida et simplice commoda et inopiam proximae libertatis politicae explicavit. Libellus sine auctoris nomine die 10 Ianuarii 1776 divulgatus est, initio Rerum Novarum Americanarum, et praesens mirum erat. Late vendebatur et distribuebatur, et in cauponis aliisque locis clare legebatur.

Georgius Washingtonius iussit ut libellus ad omnes milites suos Exercitum Britannicum Bostoniae eo tempore circumdantes clare legeretur. Pro numero civium colonias eodem tempore habitantes (2.5 milliones), opus maximam venditionem et numerum lectorum ullius libri in historia Civitatum Foederatarum habuit.[2] Usque ad 2005 saltem, optime venditus titulus Americanus omnium temporum mansit.[3]

Common Sense argumentum pro libertate a dicione Britannica lectoribus attulit cum res libertatis petendae maximi momenti erat. Paine modo scripsit et ratiocinatus est quem vulgus facile intellexerit: argumenta philosophica et ornamenta Latina a scriptoribus aevi illuminationis usitate adhibitos dimittens, libellum construxit sicut homilia religiosa, locisque biblicis nitebatur ut ad populum provocaret.[4] Libertatem cum vulgaribus fidibus Protestantibus dissentientibus coniunxit ut identitatem politicam proprie Americanam praeberet.[5] Gordon S. Wood historicus Common Sense appellavit "incendiarissimum et popularissimum totius aevi sediotiosi libellum."[6][7]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Inscriptio plena: Common Sense; Addressed to the INHABITANTS of AMERICA, on the following interesting SUBJECTS.
  2. Conway 1893.
  3. Kaye 2005:43.
  4. Wood 2002:55–56.
  5. Di Lorenzo 2009.
  6. Anglice: "the most incendiary and popular pamphlet of the entire revolutionary era."
  7. Wood 2002:55.

BibliographiaRecensere

 
Thomas Paine. Imago a Laurentio Dabos picta, circa 1791. Oleum in carbaso.
  • Aldridge, A. Owen. 1984. Thomas Paine's American Ideology. University of Delaware Press. ISBN 0-87413-260-6.
  • Brocker, Manfred, ed. 2007. Geschichte des politischen Denkens: Ein Handbuch. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 3-518-29418-0.
  • Conway, Moncure Daniel. 1893. The Life of Thomas Paine.
  • Di Lorenzo, Anthony J. 2009. Dissenting Protestantism as a Language of Revolution in Thomas Paine's Common Sense. Eighteenth-Century Thought 4. ISSN 15450449.
  • Ferguson, Robert A. 2000. The Commonalities of Common Sense. William & Mary Quarterly 57(3):465-504. JSTOR.
  • Foner, Eric. 2004. Tom Paine and Revolutionary America.
  • Jordan, Winthrop D. 1973. Familial Politics: Thomas Paine and the Killing of the King, 1776. Journal of American History 294-308. JSTOR.
  • Kaye, Harvey J. 2005. Thomas Paine And The Promise of America. Novi Eboraci: Hill and Wang. ISBN 0-8090-9344-8.
  • Nelson, Craig. 2007. Thomas Paine: Enlightenment, Revolution, and the Birth of Modern Nations. Novi Eboraci: Penguin Books.
  • Wagner, Fritz. 1947. USA: Geburt und Aufstieg der Neuen Welt: Geschichte in Zeitdokumenten 1607–1865. Monaci: Münchner Verlag.
  • Wood, Gordon S. 2002. The American Revolution: A History. Novi Eboraci: Modern Library. ISBN 0-679-64057-6.

Fontes primariiRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Common Sense (pamphlet) spectant.