Iacobus Russell Lowell
Iacobus Russell Lowell (22 Februarii 1819—12 Augusti 1891) fuit romanticus poeta, criticus, editor, et legatus Americanus. Cum Fireside Poets consociatur, grege scriptorum Novae Angliae qui fuerunt inter primos poetas Americanos qui famam poetarum Britannicorum aemulaverunt. Hi poetae operibus suis usitatas formas et metra plerumque adhibuerunt, unde poemata ad delectandas familias iuxta focum domesticum apta fuerunt.
Lowell studia in Collegio Harvardiano anno 1838 perduxit, contra infamiam turbatoris, et gradum legitimum in Schola Iurisprudentiae Harvardiana meruit. Suam primam poematum congeriem protulit anno 1841 et in matrimonio Mariam White duxit anno 1844. Coniugibus erant nonnulli liberi, sed solum unus praeter pueritiam superavit. Lowell se cum motu ad abolendam servitutem mox consociavit, poesim ad exprimendum animum contra servitutem in Civitatibus Foederatis adhibens et opus editoris cuiusdam diarii abolitionistici Philadelphiae Pennsylvaniae constituti accipiens. Cantabrigiam autem mox rediens, ubi unus ex conditoribus periodici The Pioneer ('Praecursor') factus est, quod autem solum tres editiones protulit. Fama ei anno 1848 venit cum A Fable for Critics ('Fabula criticis destinata') proferret, longum poema quod per saturam in criticos poetasque suae aetatis invexit. Eodem anno The Biglow Papers ('Chartae Biglowanae') protulit, librum qui ei bonam famam rediit.
Maria anno 1853 mortua, Lowell professor linguarum in Universitate Harvardiana anno 1854 accepit, ubi viginti annos post 1856 docuit. (Ad Europam primum navigavit antequam munus rite sustinere coepit.) Franciscam Dunlap uxorem alteram anno 1857 duxit, et eodem anno editor The Atlantic Monthly, periodici litterarii, factus est. Post viginti annos, primum munus politicum accipiens, legatus Hispaniae creatus est. Nonnullos annos post, legatus ad Court of St. James's creatus est. Annos ultimos Cantabrigiae degit, in eadem domu in qua natus est, ubi obiit anno 1891 et in Coemeterio Montis Alburni sepultus est.
Lowell vivus putatus est poeta qui personam magni momenti prophetae et critici societatis agebat. Poemata adhibere solebat ad corrigentes mores Americanos, praecipue erga servitutem. In litteris, veram Yankee dialectum in dialogo suarum personarum, praecipue in The Biglow Papers, effingere conatus est; haec depictio dialecti, cum multis saturis, Mark Twain, H. L. Mencken, et alios scriptores excitavit.
Lowell habetur unus ex Fireside Poets, grege scriptorum Novae Angliae qui ex decennio 185 populo gratissimi fiebantur, quorum opera saepe iuxta focum domesticam clara voce legebantur. Praeter Lowell, praecipui huius gregis homines fuerunt Henricus Wadsworth Longfellow, Oliver Wendell Holmes (pater), Ioannes Greenleaf Whittier, et Gulielmus Cullen Bryant.[1]
Statua Iacobi Russell Lowell in septentrionali Domus Lowellianae area in Universitate Harvardiana erecta est.
Opera selecta
recensere- Congeries poematum
- A Year's Life (1841)
- Miscellaneous Poems (1843)
- The Biglow Papers (1848)[2]
- A Fable for Critics (1848)[3]
- Poems (1848)[4]
- The Vision of Sir Launfal (1848)[5]
- Under the Willows (1869)[6]
- The Cathedral (1870)[7]
- Heartsease and Rue (1888)[8]
- Congeries commentariorum
Adnotationes
recensere- ↑ Heymann 1980:91.
- ↑ Wagenknecht 1971:16.
- ↑ Wagenknecht 1971:16.
- ↑ Wagenknecht 1971:16.
- ↑ Wagenknecht 1971:16.
- ↑ Wagenknecht 1971:132.
- ↑ Wagenknecht 1971:17.
- ↑ Wagenknecht 1971:18.
- ↑ Wagenknecht 1971:17.
- ↑ Wagenknecht 1971:17.
- ↑ Wagenknecht 1971:17.
- ↑ Wagenknecht 1971:17.
- ↑ Wagenknecht 1971:18.
- ↑ Wagenknecht 1971:17.
Bibliographia
recensere- Duberman, Martin. 1966. James Russell Lowell. Bostoniae: Houghton Mifflin Company.
- Greenslet, Ferris. 1905. James Russell Lowell, His Life and Work. Bostoniae.
- Hale, Edward Everett. 1899. James Russell Lowell and His Friends. Bostoniae.
- Heymann, C. David. 1980. American Aristocracy: The Lives and Times of James Russell, Amy, and Robert Lowell. Novi Eboraci: Dodd, Mead & Company. ISBN 0396076084.
- Nelson, Randy F. 1981. The Almanac of American Letters. Los Altos Californiae: William Kaufmann, Inc. ISBN 086576008X.
- Scudder, Horace Elisha. 1901. James Russell Lowell: A Biography. Volume 1, Volume 2.
- Sullivan, Wilson. 1972. New England Men of Letters. Novi Eboraci: The Macmillan Company. ISBN 0027886808.
- Wagenknecht, Edward. 1971. James Russell Lowell: Portrait of a Many-Sided Man. Novi Eboraci: Oxford University Press.
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad Iacobum Russell Lowell spectant. |
- Libri, books.google.com
- Opera auctore "James Russell Lowell" apud gutenberg.org reperta
- Opera Iacobi Russell Lowell, www.archive.org (Internet Archive)
- Opera omnia Iacobi Russell Lowell, ed. Carolo Eliot Norton, books.google.com