Nathaniel Hawthorne a Brady photographatus (annis 1860).

Nathaniel Hawthorne, natus Nathaniel Hathorne (4 Iulii 180419 Maii 1864), fuit mythistoriarum fabularumque scriptor Americanus, cuius opera historiam, moralitatem, religionem saepe exponunt.

Salem in urbe Massachusettae anno 1804 natus est, filius Nathanielis Hathorne uxorisque Elizabethae Clarke Manning Hathorne. Postea nomen mutavit in Hawthorne (cum littera W), ut se a propinquis distingueret, inter eos Ioannes Hathorne, iudex apud iudicia de magia apud Salem acta. Hawthorne Collegium Bowdoinense frequentavit, ubi gradum artium baccalaureatum acceptus est anno 1825; inter suos ibi erant Franklinus Pierce et Henricus Wadsworth Longfellow.

Sophia Peabody Hawthorne (1809–1871).
Nathaniel Hawthorne anno 1840
Daguerreotypus Nathanielis Hawthorne, a Whipple & Black anno 1848 factus

Hawthorne sine nomine suum opus primum, mythistoriam Fanshawe, anno 1828 vulgavit. Nonnullas fabulas breves in variis periodicis protulit, quas anno 1837 in libro Twice-Told Tales collegit. Sponsus Sophiae Peabody proximo anno factus est. In custom house? laboravit, et se cum Brook Farm, commune transcendentalistico, consociavit, antequam Peabody anno 1842 duxit. Mariti primum in The Old Manse? Concordiae, tum in Salem, the Berkshires,? demum The Wayside Concordiae habitabant. Liber Littera Coccinea divulgatus est anno 1850. Hawthorne obiit die 19 Maii 1864, uxore et tribus liberis superviventibus.

Permulta ex eius operibus Novam Angliam diligenter describunt, praecipue allegorias colore Puritano enarrantibus. Sua opera fictiva habentur exempla motus Romantici, praesertim romanticismi obscuri. Eius materiae saepe innata hominum mala et peccata attingunt, atque eius argumenta sunt moralia multiplicis naturae psychologicae documenta. Sua opera vulgata mythistorias, fabulas, biographiamque Franklini Pierce amici comprehendunt.

Opera selectaRecensere

MythistoriaeRecensere

Conlectiones fabularumRecensere

 
Sepulcrum Nathanielis Hawthorne

Fabulae selectaeRecensere

 
Fabula Midas, ex A Wonder-Book for Girls and Boys. Pictura a Gualterio Crana pro editione anni 1893 facta.

NotaeRecensere

  1. Data de Nota editoris de The Scarlet Letter a Nathaniel Hawthorne scripto, Page by Page Books.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Bell, Michael Davitt. 2015. Hawthorne and the Historical Romance of New England. Princeton University Press. Google Books.
  • Cheever, Susan. 2006. American Bloomsbury: Louisa May Alcott, Ralph Waldo Emerson, Margaret Fuller, Nathaniel Hawthorne, and Henry David Thoreau: Their Lives, Their Loves, Their Work. Detroit: Thorndike Press. Large print edition. ISBN 0-7862-9521-X.
  • Forster, Sophia. 2016. "Elizabeth Stuart Phelps, Nathaniel Hawthorne, and the Emergence of American Literary Realism." Studies in the Novel 48 (1): 43–64. Editio interretialis.
  • Greven, David. 2015. Gender Protest and Same-Sex Desire in Antebellum American Literature: Margaret Fuller, Edgar Allan Poe, Nathaniel Hawthorne, and Herman Melville.
  • Hallock, Thomas. 2016. "'A'is for Acronym: Teaching Hawthorne in a Performance-Based World." ESQ: A Journal of Nineteenth-Century American Literature and Culture 62 (1): 116–21.
  • McFarland, Philip. 2004. Hawthorne in Concord. Novi Eboraci: Grove Press. ISBN 0-8021-1776-7.
  • Mellow, James R. 1980. Nathaniel Hawthorne in His Times. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-27602-0.
  • Miller, Edwin Haviland. 1991. Salem Is My Dwelling Place: A Life of Nathaniel Hawthorne. Iowa City: University of Iowa Press. ISBN 0-87745-332-2.
  • Porte, Joel. 1969. The Romance in America: Studies in Cooper, Poe, Hawthorne, Melville, and James. Middletown Connecticutae: Wesleyan University Press.

Nexus externiRecensere

Situs

Opera

De Hawthorne