Georgius Ripley (transcendentalista)
Georgius Ripley (natus Greenfield in vico Massachusettae die 3 Octobris 1802[1]; mortuus Novi Eboraci die 4 Iulii 1880) fuit corrector socialis, clericus Unitarianus, et diurnarius Americanus qui se cum transcendentalismo consociavit. Socialismo Christiano favens, conditor fuit Brook Farm, quod commune utopianum in silvis iuxta Roxberiam Occidentalem prope Bostoniam statuit.
De vita
recensereCollegium Harvardianum frequentavit, anno 1823 diploma Artium Baccalaureati accipiens, atque a Schola Divinitatis Harvardiana graduatus est anno 1826. Anno sequente, Sophiam Dana in matrimonium duxit. Mox minister ordinatus est ecclesiae viae Purchase Bostoniae, ubi autem unitarianas fides a maioribus posteris traditas recusare coepit. Unus e sodalibus Sodalitatis Transcendentalis fuit, cuius primum congressum iustum re vera domi habuit. Paulo post, se ab ecclesia abdicavit ut fides transcendentales probaret, commune comparatum constituens, Brook Farm appellatum. Quod deinde se commutavit in exemplar socialisticum secundum principia Caroli Fourier conditum, sed fundus numquam stabilis ad pecuniam pertinens fuit. Ad ultimum, Brook Farm defecto, Ripley conductus est diurnarius ab Horatio Greeley pro New York Tribune, diario illo tempore magni momenti per Civitates Foederatas. Encyclopaediam nomine New American Cyclopaedia edidit et publicavit, unde dives demum factus est.
Famam nationalem habebat arbiter iudicii et litterarum. Lectores eius temporis eum aestimabant unum ex criticis maximi momenti illius aetatis.[2] Henricus Theodorus Tuckerman eum sic commendavit: "vir eruditus atque aestheticus technicusque criticus: [qui] iudicium publicum legesque litterarum pernoscit."[3]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Crowe, Charles. 1967. George Ripley: Transcendentalist and Utopian Socialist. Athenis Georgiae: University of Georgia Press.
- Delano, Sterling F. 2004. Brook Farm: The Dark Side of Utopia. Cantabrigiae Massachusettae: The Belknap Press of Harvard University Press. ISBN 0-674-01160-0.
- England, Eugene. 1991. Beyond Romanticism: Tuckerman's Life and Poetry. Novi Eboraci: SUNY Press. ISBN 0-7914-0791-8.
- Felton, R. Todd. 2006. A Journey into the Transcendentalists' New England. Berkeleiae: Roaring Forties Press. ISBN 0-9766706-4-X.
- Frothingham, Octavius Brooks. (1882) 1970. George Ripley. Novi Eboraci: AMS Press. ISBN 0404026257.
- Golemba, Henry L. 1977. George Ripley. Bostoniae: Twayne Publishers. ISBN 0-8057-7181-6.
- Gura, Philip F. 2007. American Transcendentalism: A History. Novi Eboraci: Hill and Wang. ISBN 0-8090-3477-8.
- Hankins, Barry. 2004. The Second Great Awakening and the Transcendentalists. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0-313-31848-4.
- Miller, Perry. (1956) 1997. The Raven and the Whale: Poe, Melville, and the New York Literary Scene. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-5750-3.
- Packer, Barbara L. 2007. The Transcendentalists. Athenis Georgiae: The University of Georgia Press. ISBN 978-0-8203-2958-1.
- Rose, Anne C. 1981. Transcendentalism as a Social Movement, 1830–1850. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0-300-02587-4.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Ripley spectant. |
- Frothingham, Octavius Brooks. 1900. "Ripley, George." Appletons' Encyclopedia.
- Ripley, George, et Charles A. Dana, eds. The American Cyclopaedia. Internet Archive.
- Bibliotheca Houghtoniana Universitatis Harvardianae.
- Biographia. Dictionary of Unitarian & Universalist Biography.
- "Collection Guide to Ripley's scrapbooks."
- Cursus scriptoris. Alcott School.
- Ripley et Brook Farm. Transcendentalism Web.