Royall Tyler
Royall Tyler (18 Iunii 1757—26 Augusti 1826) fuit iurisconsultus et scriptor scaenicus Americanus.
Vita
recensereRoyall Tyler natus est Bostoniae in Massachusetta die 18 Iunii 1757, filius Royall Tyler (†1771), mercatoris et personae politici divitis, ac Mariae (Steele) Tyler. Scholam Latinam Bostoniensem et Universitatem Harvardianam frequentavit, ubi famam habuit ioculatoris facetissimi. Suus cubicularis Harvardianus fuit Christophorus Gore.
Diplomate studiorum anno 1776 adepto, Tyler in militia Massachusettensi per Res Novas Americanas breviter meruit, cum expeditioni ad Rhodensem Insulam Ioannis Hancock interesset.
Anno 1778 exeunte, iurisprudentiae cum Francisco Dana studere coepit. Ad forum anno 1780 admissus, Portlandiae Cenomannicae exercuit antequam ad Braintree Massachusettae migravit, ubi apud Mariam et Ricardum Cranch deversatus est. Maria fuit soror Abigail Adams, et Tyler in Ioannem Quintium Adams mox incidit, cuius amicus factus est, et in Abigail ("Nabby"), quam petiit. Tyler autem iam scholasticus in collegio famam hominis profligati, qui, ut homines opinabantur, dimidium suae pecuniae in conviviis, tabernis, et patre mortuo, mulieres petiens, dissipavit. Abigail, in epistula ad maritum, Ioannem Adams scripsit Tyler, quamquam "cogitationem alacrem, imaginationem fervidam, formamque commodam"[1] habebat, fuisse "aliquanto neglegens in negotio administrato,"[2] qui "duos aut tres annos suae vitae et nimium eius opium dissipavit ut nos voluptate intueri possimus; quorum omnia lamentatur sed recordari non potest."[3] Ioannes Quintius Adams ut videtur societatem Tyleranam uti solebat, sed eius iudicium dubitabat.
Cursus honorum
recensereTyler Foederalista fuit cognitor civitatis Windham Comitatus. Anno 1801, iudex Iudicii Maximi Montis Viridis creatus est, etsi Factio Democratica-Republicana Domum Legatorum imperabat. Anno 1807 iudex maximus factus est, et usque ad 1812 meruit. Anno 1812, fuit infelix Senatus Civitatum Foederatarum Americae candidatus Factionis Democraticae-Republicanae, repulsam ferens quia Foederalistae Coetui Generali Montis Viridis tum imperabant. Ab 1811 ad 1814, Tyler fuit professor iurisprudentiae in Universitate Viridis Montis. Ab 1815 ad 1821, fuit tabularius curiae probatae Comitatus Windham.
Cursus litterarius
recensereAnno 1787, The Contrast sua comoedia Novi Eboraci acta est, prima comoedia Americana quae ab histrionibus professionalibus oblata. Ludus sub inaugurationem Georgii Vasingtonii aperuit, atque Vasingtonius et nonnulli sodales Primi Congressus adfuerunt. Ludo bene accepto, Tyler famosus litterarius factus est.[4]
Tyler scribere persistit, et saepe cum amico Iosepho Dennie collaborabat,[5][6] cum quo columnam satiricam scripsit , in The Farmer's Weekly Museum diario Dennieano prolatam.[7][8] Tyler The Algerine Captive anno 1797 protulit, scribens praeterea nonnullos tractatus legitimos, ludos sex, drama musicum, duo poemata producta, multos commentarios, et narrationem peregrinationis partim fictam, The Yankey in London (1809).
Mors et sepultura
recensereTyler Brattleburgi in Monte Viride die 26 Augusti 1826 ob cancer faciei obiit, quem decem annos passus erat. Corpus in Coemeterio Prospect Hill in Brattleboro sepultum est.
Fortuna
recensereAgnoscitur Tyler exemplar Jaffrey Pyncheon in The House of the Seven Gables, mythistoria Nathanielis Hawthorne. Uxor scriptoris fuit progenies Elizabethae Palmer, cuius familia fabulas morum sexualium Tyleranorum conservavit, quas Hawthorne iam scivit, et ad mythistoriam adhibuit.
Praecipuum theatrum in Universitate Montis Viridis ex eo appellatur.
Progenies Royall Tyler (1884–1953) fuit historicus notabilis.
Progenies Royall Tyler (natus 1936) est eruditus et interpres litterarum Iaponicarum.
Notae
recensere- ↑ Anglice: "a sprightly fancy, a warm imagination and an agreeable person."
- ↑ Anglice: "rather negligent in pursueing [sic] his business."
- ↑ Anglice: dissipated two or 3 more years of his Life and too much of his fortune to reflect upon with pleasure; all of which he now laments but cannot recall."
- ↑ Lepore, Jill (14 Aprilis 2008). "Prior Convictions".
- ↑ Westbrook, Perry D. (1988). A Literary History of New England. Lehigh University Press. pp. 100. ISBN 0934223025.
- ↑ Richards, Jeffrey H. (1997). Early American Drama. Penguin Classics. pp. 1. ISBN 0140435883.
- ↑ Tyler, Royall; Wilbur, James Benjamin (1920). The Contrast: A Comedy in Five Acts. Houghton Mifflin. pp. 119
- ↑ Ellis, Milton (1971). Joseph Dennie and His Circle: A Study in American Literature from 1792–1812. AMS Press. pp. 66–67. ISBN 0404023088
Bibliographia
recensere- Carson, Ada Lou. 1985. Thomas Pickman Tyler's 'Memoirs of Royall Tyler': An Annotated Edition. Dissertatio Ph.D., Universitas Minnesotae Ph.D.
- Carson, Ada Lou, et Herbert L. Carson. 1979. Royall Tyler. Bostoniae: Twayne Publishers. ISBN 0805772812.
- Dame, Frederick William. 2009. The Role of the American Dramatist-Jurist Royall Tyler (1757–1826) in Developing American National Identity. In Roots of American Character Identity, vol. 2, capitulum 9, 261–325. Lewiston Novi Eboraci: The Edwin Mellen Press.
- Jarvis, Katherine Schall. 1975. Royall Tyler's Lyrics for "May Day in Town." Harvard Library Bulletin 23(2).
- Lauter, Paul, ed. 2002. The Heath Anthology of American Literature. Ed. 4a. Bostoniae: Houghton Mifflin Co.
- Péladeau, Marius B. 1968. The Verse of Royall Tyler. Charlottesville: University Press of Virginia. Primus editus in Transactions of the Colonial Society of Massachusetts 44.
Nexus externi
recensere- "Judge Royall Tyler in The House of the Seven Gables," hawthornessevengables.com
- Opera auctore "Royall Tyler" apud gutenberg.org reperta
- "Prior Convictions," www.newyorker.com
- Signum historicum Tyleranum, www.historicvermont.org