Iosephus Galloway (natus West River, Comitatus Anne Arundel Terrae Mariae anno 1731; mortuus Watford Hartfordiae Angliae 10 Augusti 1803) fuit rerum politicarum peritus Americanus, qui per Res Novas Americanas Fidelis factus est, postquam legatus Primi Congressus Continentalis ex Pennsilvania meruit. Multum ex eius cursu in rebus civilibus in Pennsilvania familiaris Beniamini Franklinii socius erat, et persona magni momenti in colonia factus est. Legatus in Congressu Continentali fuit moderatus, cuius Consilium Unionis Gallowayana plenum discidium coloniarum et Britanniae avertisset; hoc autem reiecto, Galloway ad Fidelitatem magis atque magis movit. Post 1778 in Britannia degit, ubi ducem motus Fidelium et fautorem rectionis egit. Libertate autem Americana inter Pacem Lutetiensem (1783) a Parlamento Britannico concessa, multi Fideles in exsilium sua sponte ierunt, Gallowayque in Britannia perpetuo consedit.

Iosephus Galloway.

Bibliographia recensere

  • Baxter, Beverly. 1978. Grace Growden Galloway: Survival of a Loyalist, 1778–79. Frontiers: A

Journal of Women Studies 3(1):62–67.

  • Berkin, Carol. 1996. Beat of Drum and Ringing of Bell. In Women in the American Revolution: First Generations: Women in Colonial America, ed. Eric Foner, 165–166. Novi Eboraci: Hill and Wang.
  • Ferling, John. 1977. The Loyalist Mind: Joseph Galloway and the American Revolution. Pennsylvania State University Press. ISBN 0271005149.
  • Middlekauff, Robert. 1998. Benjamin Franklin and His Enemies. Berkeleiae: University of California Press.
  • Newcomb, Benjamin H. 1972. Franklin and Galloway: A Political Partnership. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300015062.
  • Norton, Mary Beth. 1980. The Important Crisis upon Which Our Fate Depends. In Liberty's Daughters: The Revolutionary Experience of American Women, 1750–1800, 44–45. Bostoniae: Little, Brown.
  • Syrett, David. 2006. Admiral Lord Howe: A Biography. Spellmount.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Congressus Civitatum Foederatarum