Jones Very
Jones Very (natus Salem in oppido Massachusettae die 28 Augusti 1813; mortuus 8 Maii 1880) fuit poeta, commentator, clericus, et mysticus Americanus cum motu transcendalismo consociatus. Gulielmi Shakespeare penitus studuit, et multa ex eius poematibus sunt soneta Shakespeariana. Multum observabatur a transcendentalistis, contra manifestam mentis debilitatem.
Very, parentibus binis consobrinis non maritis, se cum Universitate Harvardiana consociavit, primum scholasticus, tum discipulus in Schola Divinitatis Harvardiana et praeceptor linguae Graecae. Poesis epicae penitus studebat, ut ad acroases habendas in patria invitatus est, unde Radulphus Waldo Emerson eum animadvertit. Very autem mox affirmavit se adventum alterum Iesu Christi esse, quam ob rem, ex universitate dimissus, in custodiam valetudinarii psychiatrici traditus est. Cum porro liberatus esset, Essays and Poems ('Commentarii et poemata'), collectionem scripturarum, anno 1839 publicavit, Emerson ipso adiuvante. Ex quo tempore Very plurimum suae vitae solitarius vivebat, nova poemata parce divulgans. Obiit anno 1880.
De vita
recensereMaximus e sex liberis natu erat. Mare ingrediebatur puer.[1] In Collegio Harvardiano anno 1834 matriculavit,[2] ubi scholasticus verecundus, studiosus discendi, gloriae litterarum studiosus videbatur. Opera Georgii Gordon Byron, Gulielmi Wordsworth, Samuelis Taylor Colreridge, Ioannis Volfgangi Goethii, et Friderici Schiller eum maxime tenebant. Gradum A.B. anno 1836 cepit, secundus in classi aestimatus.[3]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Baker, Carlos. 1996. Emerson Among the Eccentrics: A Group Portrait. Novi Eboraci: Viking Press. ISBN 0-670-86675-X.
- Bartlett, William Irving. 1942. Jones Very, Emerson's "Brave Saint." Durham: Duke University Press.
- Beam, Alex. 2001. Gracefully Insane: Life and Death Inside America's Premier Mental Hospital. Novi Eboraci: PublicAffairs. ISBN 978-1-58648-161-2.
- Buell, Lawrence. 1989. New England Literary Culture: From Revolution through Renaissance. Novi Eboraci: Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37801-X.
- Deese, Helen R., ed. 1993. Jones Very: The Complete Poems. Athenis Georgiae: University of Georgia Press. ISBN 978-0820314815.
- Gittleman, Edwin. 1967. Jones Very: The Effective Years: 1833-1840. Novi Eboraci: Columbia University Press.
- Gura, Philip F. 2007. American Transcendentalism: A History. Novi Eboraci: Hill and Wang. ISBN 0-8090-3477-8.
- Kane, Paul. 1995. Poetry of the American Renaissance. Novi Eboraci: George Braziller. ISBN 0-8076-1398-3.
- Marshall, Megan. 2005. The Peabody Sisters: Three Women Who Ignited American Romanticism. Bostoniae: Mariner Books. ISBN 978-0618711697.
- McAleer, John. 1984. Ralph Waldo Emerson: Days of Encounter. Bostoniae: Little, Brown and Company. ISBN 0-316-55341-7.
- Miller, Edwin Haviland. 1991. Salem Is My Dwelling Place: A Life of Nathaniel Hawthorne. Iowa City: University of Iowa Press. ISBN 0-87745-332-2.
- Richardson, Robert D., Jr. 1995. Emerson: The Mind on Fire. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-08808-5.
- Winters, Yvor. 1936. "Jones Very: A New England Mystic." American Review Maio: 159–78.
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad Jones Very spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Jones Very spectant. |
- Biographia usque ad 1840. Transcendentalism Web.
- Biographia.[nexus deficit] Dictionary of Literary Biography.
- Biographia. Harvard Square Library.
- Essays and Poems (1839). Google Book Search.
- Essays and Poems (1839). Making of America Books.
- Index Verianus. Poets' Corner.