Aperire sectionem principem
"Oh Edward! How can you?" ('O Eduarde, quomodo potest?'), adumbratio saeculi undevicensimi ex Sense and Sensibility (1811) a Ioanna Austen, praecursore generis mythistoriae romanticae.

Mythistoria romantica[1] est genus litterarium. Mythistoriae huius generis fictionis plerumque coniunctionem et amorem romanticum binorum hominum attendunt, ac "finem bonae spei, gratos animi affectus moventem" habere debent.[2][3] Sunt multa mythistoriarum romanticarum subgenera, inter quae sunt mythistoriae fantasticae, historicae, scientificae, et paranormales.

Nonnulli eruditi praecursores generis mythistoriarum romanticarum inveniunt in fictione litteraria saeculorum duodevicensimi et undevicensimi, praecipue Samuelis Richardson Pamela, or Virtue Rewarded ('Pamela, sive Virtus Remunerata'), mythistoria sentimentalis (1740), ac mythistoriae Ioannae Austen.[4] Austen vicissim Georgettam Heyer inspiravit, Britannicam fabularum amatoriarum historicarum tempore Austeniano conditarum fictionisque criminologicae auctorem. The Black Moth ('Heterocerum Atrum'), anno 1751 condita, prima mythistoria romantica Heyerana, 1921 edita est.

HistoriaRecensere

Pamela, or Virtue Rewarded, mythistoria sentimentalis Samuelis Richardson anno 1740 edita, est antiquus hodiernae romantiae amatoriae populo gratae praecursor. Pamela fuit prima mythistoria populo grata in procatione condita et ex conspectu viraginis narrata. Pamela, multarum sui temporis mythistoriarum dissimilis, exitum habuit fortunatum. Liber fuit unus ex primis libris optime venentibus, quinque editionibus per primos undecim menses post divulgationem impressis.[5]

Ioanna Austen late habetur romanticum generum fictionem magnopere movisse, cuius mythistoria Superbia et Odium, anno 1813 edita, "optima mythistoria romantica umquam scripta" appellata est.[6][7] Aevo Victoriano ineunte, sorores Brontë, sicut Austen, fictionem litterariam scripserunt quae fictionem sequentem populo gratam movit. Jane Eyre ('Ioanna Eyre'), fabula amatoria litteraria Carolae Brontë anno 1847 edita, solitam viraginis orbatae personam introduxit; quae opus, proprietates ambarum mythistoriae gothicae et dramatis Elizabethani miscens, "mollitiem formae mythistoriarum romanticarum monstravit."[8][9]

NotaeRecensere

  1. Anglice romance novel; Francice roman sentimental et roman à l'eau de rose; Hispanice novela rosa; Theodisce Liebes- und Familienroman.
  2. Anglice: "emotionally satisfying and optimistic ending."
  3. "The Romance Genre Overview". Romance Writers of America .
  4. Regis 2007.
  5. Regis 2003:63, 64, 66.
  6. Anglice: "the best romance novel ever written."
  7. Regis 2003:75.
  8. Anglice: "demonstrate[d] the flexibility of the romance novel form."
  9. Regis 2003:85.

BibliographiaRecensere

  • Luther, Jessica. 2013. Beyond Bodice-Rippers: How Romance Novels Came to Embrace Feminism. The Atlantic, 18 Martii.
  • Nishikawa, Kinohi. 2005. Romance Novel. In The Greenwood Encyclopedia of African American Literature, ed. Hans Ostrom et J. David Macey, Jr., 1411–1415. Westport Connecticutae: Greenwood Press.
  • Ramsdell, Kristin. 1999. Romance Fiction: A Guide to the Genre. Englewood Colorati: Libraries Unlimited, Inc. ISBN 1-56308-335-3.
  • Regis, Pamela. 2003. A Natural History of the Romance Novel. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press. ISBN 0-8122-3303-4
  • Thurston, Carol. 1987. The Romance Revolution: Erotic Novels for Women and the Quest for a New Sexual Identity. Urbanae et Sicagi: University of Illinois Press. ISBN 0-252-01247-X, ISBN 0-252-01442-1.
  • Toth, Emily.1998. The Reader's Companion to U.S. Women's History. Wilma Mankiller, Gwendolyn Mink, Marysa Navarro, Barbara Smith, et Gloria Steinem. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-67173-6.

Nexus externiRecensere