Ioannes Berryman
Ioannes Berryman (natus in McAlester Oclahomae die 25 Octobris 1914, nomine nativo John Allyn Smith; Minneapoli Minnesotae mortuus die 7 Ianuarii 1972) fuit poeta eruditusque Americanus. Alumnus fuit Collegii Columbiae, unde brevius Collegii Clarae alumnus apud Cantabrigienses missus est. In nonnullis universitatibus docuit sed praesertim Minnesotensi. Anno 1972 (sicut olim pater) mortem in se intulit. Inter poetas Americanos secundae partis saeculi 20 praecipuos habetur et inter vates notissimos confessionales, quamquam se in carminibus non de seipso scribere praetendit. Somnialia Carmina (Anglice The Dream Songs) censentur magnum opus eius esse.
Nexus externi
recensere- Biographia apud Modern American Poetry