Colonizatio Americae Nederlandensis
Nederlandica Americarum colonizatio per stationes commercii et plantaria Nederlandica in America Nederlandicam colonizationem alibi in orbe terrarum multo latiore notam antecessit. Primum castellum Nederlandicum in Asia anno 1600 aedificatum est (in Indonesia hodierna), sed prima castella coloniaeque secundum flumen Essequebiam in Guiana et Amazoniam annis fere 1590/1600 iam factae erant. Nederlandia autem colonias deduxit, cum coloni Nederlandici in novis terris considerent, minus saepe quam aliae civitates Europae Occidentalis. Praeterea, multae coloniae Nederlandicae ante finem saeculi septimi decimi perditae vel relictae sunt, sed Nederlandia Surinamia ad 1975 possidere potuit, cum ea libertatem postremum caperet, atque insulae Antillae Nederlandicae intra Regnum Nederlandicum hodie iam manent.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Israel, J. I. 1989. Dutch Primacy in World Trade, 1585–1740. Oxoniae: Oxford University Press.
Nexus externi
recensere- "Conditions as Created by their Lords Burgomasters of Amsterdam," (a 1656, de propositis Nederlandicis ad augendas colonias Americanas)
- Dutch West Indies 1630–1975, (documentarium)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |