Ioannes Eliot (c. 1604—21 Maii 1690) fuit Puritanus indigenarum Americae missionarius qui ab hominibus suae aetatis apostolus Indorum appellari solebat.[1][2]

Prima Biblia Sacra in Novo Mundo prolata, in linguam Massachusett a Ioanne Eliot conversa (1663).

Ioannes Eliot Widford in vico Hartfordiae Angliae natus est et puer in vico Nazeing habitavit. Collegium Iesu Cantabrigiae frequentavit.[3] Gradu A.B. ei concesso, adiutor Thomae Hooker in schola privata Little Baddow in vico Essexiae factus est.[4] Hooker autem ad Hollandiam fugere compulso, Eliot Bostoniam Massachusettae emigravit, transitum accipiens cappellanus in navi Lyon, atque in portum Bostoniae 3 Novembris 1631 pervectus est. Ipse minister et "senex docens" in Prima Paroechia Roxberiae creatus est.

Annis 1637 et 1638, Eliot particeps in civilibus et ecclesiasticis Annae Hutchinsoniae iudiciis per Controversiam Antinomianam fuit. Eliot, unus ex binis ministris pro Roxberia qui intererant, eius fides et facta improbavit, iudicesque eam excommunicaverunt et in exsilium eiecerunt.[5] Anno 1645, Eliot Scholam Latinam Roxberiensem condidit. Ipse, cum clericis Thoma Weld (etiam ex Roxberia) et Ricardo Matherus ex Durnovaria, Bay Psalm Book edidisse putatur, primum librum in coloniis Britannicae Americae Septentrionalis prolatum (1640). Ab 1649 ad 1674, Samuel Danforth Eliot in ministerio Roxberiae adiuvit. . . .[1]

Nexus interni

Adnotationes

recensere
  1. 1.0 1.1 Martin Moore, The Life and Character of Rev. John Eliot, Apostle of the N. A. Indians (Bostoniae: T. Bedlington, 1822.
  2. "English Bible History: John Eliot," The Great Site |accessdate=29 Novembris 2013.
  3. "Elliott, John" in J. et J. A. Venn, Alumni Cantabrigienses. 10 voll. (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1922–1958) recensio interretialis
  4. "Hooker, Thomas" in J. et J. A. Venn, Alumni Cantabrigienses. 10 voll. (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1922–1958) recensio interretialis
  5. Emery Battis, Saints and Sectaries: Anne Hutchinson and the Antinomian Controversy in the Massachusetts Bay Colony (Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1962), 189–246.

Bibliographia

recensere
  • Carpenter, John. 2002. New England Puritans: The Grandparents of Modern Protestant Missions. Fides et Historia 30(4).
  • Clark, Michael P. 2003. The Eliot Tracts: with letters from John Eliot to Thomas Thorowgood and Richard Baxter. Westport Connecticutae: Praeger Publishers. ISBN 0313304882.
  • Francis, Convers. 1836. John Eliot, the Apostle to the Indians. Library of American Biography, 5. Bostoniae: Hilliard, Gray.
  • Walker, Williston. 1901, 1969. Ten New England Leaders. Novi Eboraci: Arno Press.
  • Winsor, Justin. 18801881. Memorial History of Boston. Bostoniae: J. R. Osgood and Company.

Nexus externi

recensere